OCR Output

I.
Jacobus Antiquarius Angelo Politiano s. d.

1. Ante diem quintum Idus Aprilis secesseram Ticinum. Postridie eius
diei, cum officii causa praefectum arcis, humanissimum virum, Iacobum
Pusterlam convenissem, perbenigne me exosculatus, ‘Secunda, inquit,
‘noctis vigilia, de Laurentii Medicis obitu praevolens tabellarius ad prin¬
cipem contendit.’ Hoc nuncio attonitus, oculos cum in terram defixissem,
‘Estne, inquam, ‘nobis iratus Deus, ut in illo omnium sapientissimo viro
tot spes, tot virtutum imagines et signa, tanquam ad vasa conclamans,
sustulerit? Sed de Italiae calamitatibus mox. Quae enim ab eminentis¬
simis locis mala ingruunt, nivibus cum in montium cacuminibus lique¬
scentes ingentia efficiunt flumina simillima esse solent.

2. Biduo post, Mediolanum regressus, offendi sermonem varium. Ea
nanque de moestissima re iam populus erat certior. Alii de caelo aedem
Liberatae paulo ante quam Laurentius decederet tactam, alii desperata
eiusdem salute, Petrum Leonem medicum, qui aegrotanti assederat, sese
in puteum praecipitasse affirmabant. Dedi conplusculos dies dolori meo,
neque possum, mi Politiane, magnopere non torqueri, et ut me ipsum
assidue magis urgeam, tum mea tum aliorum causa facit. Scis qua illum
veneratione prosequebar, quove, quasi restituta vice, me ipse complecta¬
batur animo non ignoras, qui unus omnium vitae meae praesidium in
pleraque fortuna a me censeretur constantissimum. Sed in communi
rerum acervo plura sunt. Saepe enim inter Scyllam et Carybdim positus,
Italiam non minus temperabat quam Isthmus ille qui inter Ionium et
Aegeum, ne inter se concurrentia maria confundantur, natura constitutus
esse videtur.

3. Scio in clarissimo iuvene Petro Medice ab universa civitate, quod
nostrum dolorem plurimum extenuat, patris auctoritatem prorsus con¬
firmatam esse, idque decretum publicum, quoniam in unius familiae
incolumitate totius rei publicae salus versatur, perpetuo mansurum et

213