minem efferar. Denigue sic epistolam claudis ut esse in magna spe vel
expectatione potius studiorum literarumgue nostrarum videaris. Eguidem,
ut planissime dicam, sentio me tibi in suspitionem venisse quasi plus
nimio sim gloriae avidus, quod ut, quas a doctis hominibus proximis
aliquot mensibus acceperim literas, earum exemplum statim istuc Ber¬
nardo Riccio miserim, quo tibi protinus ostenderentur.
2. Ut autem sic ineptirem, non mea me voluntas, verum ipsius Ber¬
nardi, optimi quidem iuvenis, sed mei nimium amantis, assiduae prope
obsecrationes inpulerunt, praesertim qui te quoque ipsum magnopere id
velle atque etiam contendere assereret. Non igitur ut auras quasi captarem,
quod a meis moribus procul abest, sed ut amicis obsequerer, quorum me
semper iudicio permiserim, crebras istuc epistolas illas missitabam, quas
tamen probe memineram non iuratorum testium, sed blandientium esse
amicorum. Quod igitur rogas qua eas denique fronte suscipiam, plane
fateor laeta, sic enim solo quaecunque a viris et amicis et doctis profici¬
scuntur. Caeterum sic ipsemet mecum cogitare soleo: si fallitur qui me
laudat, danda mihi opera est ne iterum fallatur, atque interim habenda
gratia, sin autem minime fallitur, aut idem nec etiam fallit atque ita
maior sum quam mihi fortasse videor, aut si fallit, animandi mei vel
conciliandi vel irridendi gratia fallit, quorum primum mihi expedit, al¬
terum non displicet, tertium cadere in amicum non solet. Itaque ratioci¬
nationem sic colligo ut aut ego ne doctus quidem sim quod isti vel opi¬
nantur vel dictitant, aut sim certe qualem praedicant. Sed quoniam vir
esse nemo doctus potest quin sibi ipse quoque videatur (prima enim docti
hominis condicio est ut ipse se norit), ego vero mihi doctus non videor,
sequitur omnino ne sim doctus. Sed hoc ipsum tamen non falli me in eo
quo plerique, opinor, falluntur, nisi divini esse muneris intellegerem,
etiam plus caeteris fallerer.
3. Ibi vero fateor risi mediocriter cum me admones ne supra hominem
efferar, scilicet periculum est hoc in me, qui quidem adhuc in primis li¬
terulis haesitem. Quasdam vero arteis ex iis ne attigerim quidem quae
philosophiae studio famulantur, cum sit eorum quoque qui disciplinas
omneis omnemque sapientiam prohibuissent celebris illa sententia: sic ad