OCR
XXIII. Jacobus Antiquarius Angelo Politiano suo s. d. 1. Perferuntur cottidie ad te manipulatim ex tot doctissimorum hominum coetu literae, quae tuae laudi multum videntur afferre. Qua eas fronte accipias ignoro, opinor tamen indissimulata et familiari. Quod vero scribunt, saeculo gratulantur et tibi. Inter eas Pomponii epistola plurimum me delectavit, quam mihi legendam nuper tradidit Bernardus noster, adulescens in tua schola tornatim expolitus. Cupio tamen ex te scire an tibi ex tam referta multorum laudatione quicquam vindices. Nam sapientes viri, in quorum sententia te esse arbitror, quicquid inspexerint in se boni, non sua opera id partum paratumve, sed naturae et Dei beneficio tributum esse credunt. At vero qui illud sibi acceptum referunt, ii procul dubio lenae purpurissatae comparandi sunt aut Poggianae fabulae, "Et nos poma natamus.’ 2. Saepe eas cogitationes immigrare in te (sic enim puto) quae ad alicuius rei vestigium iam tenendum spectent, sed extrarias et tuae menti quasi quibusdam igniculis collucentes, haud dubie sentis. Itaque cum te alicuius humani decoris conscium cernis esse, supra hominem te ne uno quidem digito efferre debes. Ego enim is sum qui te amem atque etiam colam virtutem tuam, sed rursus qui donum caelitus datum in te agnoscam, quo et vetera illustres longaevitate rubiginata, et surgenti atque ad aemulationem laudis adnitenti saeculo manum porrigas. Vale. Mediolani, Calendibus Septemb. MVIIIID XXIV. Angelus Politianus Iacobo Antiquario suo s. d. 1. Quaeris ex me per epistolam qua tandem fronte doctissimorum hominum tam crebras literas, meis refertas laudibus, accipiam, et an quippiam mihi ex illorum testimonio plus vindicem, prudenterque me admones et benivole, ne meum esse putem quod divini beneficii sit, neve supra ho207