XXIII.
Jacobus Antiquarius Angelo Politiano suo s. d.
1. Perferuntur cottidie ad te manipulatim ex tot doctissimorum hominum
coetu literae, quae tuae laudi multum videntur afferre. Qua eas fronte
accipias ignoro, opinor tamen indissimulata et familiari. Quod vero
scribunt, saeculo gratulantur et tibi. Inter eas Pomponii epistola plurimum
me delectavit, quam mihi legendam nuper tradidit Bernardus noster,
adulescens in tua schola tornatim expolitus. Cupio tamen ex te scire an
tibi ex tam referta multorum laudatione quicquam vindices. Nam sapien¬
tes viri, in quorum sententia te esse arbitror, quicquid inspexerint in se
boni, non sua opera id partum paratumve, sed naturae et Dei beneficio
tributum esse credunt. At vero qui illud sibi acceptum referunt, ii procul
dubio lenae purpurissatae comparandi sunt aut Poggianae fabulae, "Et
nos poma natamus.’
2. Saepe eas cogitationes immigrare in te (sic enim puto) quae ad
alicuius rei vestigium iam tenendum spectent, sed extrarias et tuae men¬
ti quasi quibusdam igniculis collucentes, haud dubie sentis. Itaque cum
te alicuius humani decoris conscium cernis esse, supra hominem te ne
uno quidem digito efferre debes. Ego enim is sum qui te amem atque
etiam colam virtutem tuam, sed rursus qui donum caelitus datum in te
agnoscam, quo et vetera illustres longaevitate rubiginata, et surgenti
atque ad aemulationem laudis adnitenti saeculo manum porrigas.
Mediolani, Calendibus Septemb. MVIIIID
XXIV.
Angelus Politianus Iacobo Antiquario suo s. d.
1. Quaeris ex me per epistolam qua tandem fronte doctissimorum homi¬
num tam crebras literas, meis refertas laudibus, accipiam, et an quippiam
mihi ex illorum testimonio plus vindicem, prudenterque me admones et
benivole, ne meum esse putem quod divini beneficii sit, neve supra ho¬