Skip to main content
mobile

L'Harmattan Open Access platform

  • Search
  • OA Collections
  • L'Harmattan Archive
Englishen
  • Françaisfr
  • Deutschde
  • Magyarhu
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
  • Clipping
Preview
022_000119/0000

Angelo Poliziano: Levelek I–IV.

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Title (EN)
Angelo Poliziano: Letters I–IV.
Field of science
Irodalomtörténet / History of literature (13020), Klasszikus, régi görög és latin irodalom és művészetek / Classics, ancient Greek and Latin literature and art (13018), Kultúrtörténet, kulturális emlékezet / Cultural history, cultural memory (13056)
Series
Károli könyvek. Műfordítás, forrás
Type of publication
bilingvis szövegkiadás, text edition with translation
022_000119/0204
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
  • Clipping
Page 205 [205]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
022_000119/0204

OCR

ficium semper exposito et obvio, negocii tamen publici ratio, quae nusquam suspitione vacavit, me deterret, et ab eius honestissima ac frugifera consuetudine retrahit, unde dolor, ira et indignatio freguenter macerant animum meum, ut in singulari ac diu alioguin multisgue rebus perspecta fide, alienam delationem cavere oporteat, iucundissimi in vita fructus amissione atque iactura. Verum proprius eum intueor quotiens in regiam venit, delectorque amoenitatibus ingenii, quas prudentia et gravitate condivit, qualem in amplissima re publica opportuna ad honores subsellia sortitum esse decet. 5. Sed solicitudine quadam pungor (id scilicet curat homuncio) ne, per quos linguae Latinae ornamenta restituuntur, per eosdem aliquando Italicum imperium in unam rem publicam cedat. Veneti enim in omni tempestate sapientes viri, quod superbiam suam nimis infensam omnibus esse intelligerent (ampullosa nanque quorundam imperitia et ostentatione id accidebat), novato nuper in melius more, eos legatos circummittunt qui et molliant animos quibuscum agunt, et familiarius commercia misceant, atque patefacto quod prius senioribus tantum licebat etiam iuventuti, et gliscenti philosophiae aditum!° honoribus et praemiis ornant. Incredibile est quantum isti proficiant. 6. Sed quoniam imperium non nisi fato dari cernimus, quod sit eventurum, alii viderint. Nos interea communibus studiis gratulamur, quae assertores vos habent maximos et primae classis viros. Bene profecto nobiscum agitur quod lucernam a vobis anteferri contigit. Cottidie aliquid excuditur posteritate dignum. Id magnopere ad mei animi laetitias pertinet. Illud tantum mea interesse ut putes velim: quod quam operam praestare nequeo, in aliorum industria libenter intuear. Ultra onerari non patior quam hominem postremae tribus, sine praerogativa ferentis suffragia. 7. Vale, et Pico, omnium qui vivunt laudem supergresso, me saepius et iterum commenda. Mediolani, XVI Calendas lanuarias MCCCCLXXXVIITI 1% Aditum. Butler kiadäsäban helytelenül: adizu. Poliziano: Lefters, 212. 203

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1913 px
Image height
2705 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1000.89 KB
Permalink to jpg
022_000119/0204.jpg
Permalink to ocr
022_000119/0204.ocr

Links

  • L'Harmattan Könyvkiadó
  • Open Access Blog
  • Kiadványaink az MTMT-ben
  • Kiadványaink a REAL-ban
  • CrossRef Works
  • ROR ID

Contact

  • L'Harmattan Szerkesztőség
  • Kéziratleadási szabályzat
  • Peer Review Policy
  • Adatvédelmi irányelvek
  • Dokumentumtár
  • KBART lists
  • eduID Belépés

Social media

  • Facebook
  • Instagram
  • LinkedIn

L'Harmattan Open Access platform

LoginRegister

User login

eduId Login
I forgot my password
  • Search
  • OA Collections
  • L'Harmattan Archive
Englishen
  • Françaisfr
  • Deutschde
  • Magyarhu