OCR Output

XX.
Jacobus Antiquarius Angelo Politiano suo s. d.

1. Scripsi ad te optima fide, sciens fore ut literae meae pari candore animi
acciperentur. Quod factum non muto, et ita contigisse sicut optabam
valde laetor. Supervacua est in Domitium excusatio, in quem omnes (sic
enim dixerim) vehellas utilitate publica discentium a te susceptas fuisse
arbitror. Neque eas a me vel minimo verbo repunctas esse velim, vel no¬
tatas contraria censura. Sed optassem, quod amplius opere edito liberum
non est, temperatum esse frequentius a persona, dum rem incesseres.
Utcunque tamen id studium susceperis, more optimi agricolae, quicquid
sentium occurebat sulcis tuis penitus cum radicibus extirpatum iri te
voluisse non dubito. Nec vetus adhiberi exemplum oportuit, ubi negocium
praesens non caret laude. Equidem scriptis tuis deesse id tantum sentio,
quod priscam aetatem non vixeris, cum qua memoriam omnium saecu¬
lorum consecutus esse videris industriae ac laboris similitudine. Hoc te¬
stimonium qui non dederint, infelici nothi sunt Musarum partu et adul¬
terino.

2. Noli igitur longi incubatus fetura nos in expectatione macerare, sed
accepto etiam in tui nominis securitatem sponsore Pico, cuius tota vita
gloriarum plena est, a quo in amicorum gregem per te receptum iri om¬
nibus votis expeto, cuius vestigia semper adoro, quicquid ex altilium
cohorte domi nascitur, spectandum, legendum, ediscendum emittas,
detenturus eos omnis in fidibus tuis, qui aliquo virtutum simulacro aut
harmonia ducuntur.

3. Vale. Chalcus tibi salutem dicit. Tuus est. Et Antiquarius tuus est.
Uterque velut dexterae tuae digitus haberi cupit.

Mediolani, quinto Idus Decembris MCCCCLXXXVIII

XXI.
Jacobus Antiquarius Angelo Politiano s. d.

1. Pudorem nuper mihi fecit Hieronymus Donatus, qui receptam a re
publica personam magno apud hunc principem aestimatu agens, officium
meum singulari humanitate praevertit. Sed tu quoque in causa, nam ad
eum simul et ad me scribens ita inter sese utranque epistolam commisi¬

199