OCR
ob id etiam meae. Kotva yap ta tov piAwv. Sed tu, personam ex nobis mutuatus, te ipsum scilicet in scaenam detulisti. Nam ut ego libenter hunc amicorum, ita tu iure illum literarum expleveris triumviratum. Quod autem conquereris parum scriptas diligenter eas fuisse literas, aut me ludis, aut omnium es homo felicissimus, qui promas de summo quod vix quispiam de imo pectore. Non est autem quod aut ruri urbem aut rus in urbe desideres, si ipse habitas tecum, si quocunque is, te sequeris, magnum tibi in quavis solitudine theatrum, magnam solutudinem in quovis theatro facturus. 2. Officium porro epistolarum, quod requiris, hac lege polliceor, ut tu invicem pollicearis, illo etiam, cum res tulerit, intermisso, nullam tamen amoris inter nos iacturam factum iri. Ita enim sum aliquando districtus et occupatus ut non liceat, ita tristis et nauseabundus ut non libeat scribere. Tu igitur, ut vetus est dictum, ‘amici vitia noveris, non oderis.’ Vale. XIV. Lucius Phosphorus Pontifex Signinus Angelo Politiano suo s. d. 1. Ubi sunt isti qui obloquuntur et allatrant? En quo redacti sumus, o Politiane, ut imperiti iudicent? Mihi Miscellanea tua atque adeo quaecunque scribis magnopere placent. Garriant isti quid velint, quod portenta verborum loquaris; ego te plane Latinum esse iudico. Nam illud ne inimici quidem negant, te supra quam dici possit curiosissimum ac diligentissimum esse, et omnes forulos excussisse, teque doctrinae quidem singularis hominem fatentur, eloquentiae vero nullius, quasi possit aliquis eloquens esse, nisi idem sit doctus. Ridiculi aestimatores et critici nostrorum temporum! Quid quod et de Pico tuo, vel nostro potius, tot laudes quot scribis cum audiunt, stomachantur, et (si dis placet) faceti esse volunt, asserentes illud Aesopeum, nihil reliqui aliis esse. Quibus quid potest esse verius? Is enim unus est in quo natura omnia bona congessisse, et ubi omnes suas vires exercuisse videtur. 179