vicissitudo, cum ad absentis tantum missitentur, amor autem verus etiam
absentis praesentis faciat, nisi si vel ipsis testantur, vel aliis ostentat mu¬
tuam voluntatem? Sed neque testibus eget amor sincerus, quippe oculeus
totus, ac Lynceus, et qui Momi quoque iudicium de positu humani
corculi despuat, neque se populo iactat, cum sint amici kat’ "Entkobpov
satis magnum theatrum, alter alteri. Quin istam quoque pene dicam
superstitiosam probationem amoris in me tui totam tibi remitto. Est enim
mihi, est ad manum semper amicitiae examen; est et Hecatonis amato¬
rium, quo te vel ingratis ad amandum compellam. Sed nec te monebo ut
principibus me tuis insinues, neque invicem moneri me patiar ut patronus
te meis adiungam. Quoquo enim tu irrepseris, ego sequar; ubiubi ego me
adglutinavero, inde scilicet tu pendebis. Ut enim militem custodemque
eadem catena, ita par legitimum amicorum una tenet copula.
2. Plutarchum Latine iam per te loquentem ego atque adulescens meus
avidi expectamus, minime quidem dubitantes quin sit absolutissimus
futurus, vel ob id certe, ut alicui ex veteribus Graecis ta didaxtpa referas,
quando ita Graece ab eis didicisti ut novos docere iam omneis possis, et
quod dicitur avtınekapyeiv.
V.
Ludovicus Odaxius Angelo Politiano suo s. d.
1. Plutarchi libellus ad te venit, qui, si ullam potius elegantiam quam benivo¬
lentiam profiteretur, erubesceret profecto, nec ad exactissimae eruditionis
officinam sese nisi verecunde conferret. Nunc autem laetus et securus accedit,
humanitate tua magis quam ullo ornamento suo fretus. Proinde meretur ut
eum ad te proficiscentem benigne suscipias, illique primariam amoris operam
sedulo impertiaris. Siquidem ego illum, quem alioquin frivolum, abiectum et
vile munus existimarem, non indignum tamen putavi qui ad exhibendum
studii atque observantiae in vos meae pignus adveniret. Utcunque erit, et
quanticunque erit, in bonam accipias partem rogamus obsecramusque.
2. Nudius tertius ab Hermolao Barbaro et Petro Contareno, qui duo
vel nobilissimi vel ornatissimi vel eruditissimi viri sunt, Venetiis mihi
literae venerunt, in quibus admoneor ut, si unquam ad te scripturus sum,
eorum te nomine salvum esse iubeam. Memini me, autumno superiore
cum Venetiis essem, una cum his de te, perinde ac doctissimo homine,
sermonem habuisse. Illi autem se familiaritatem tuam iniisse asserebant