literaturam inspicias, profecto intellexisses ea, praeterquam ab amantis¬
simo homine, dici aut excogitari non potuisse. In eam enim confabula¬
tionem veneramus ut de viris hoc tempore doctissimis loqueremur, in
quibus facile tu principatum optinere visus es. Nec me amor aut adulan¬
di studium fallit, a quo semper tanquam intestino morbo abhorrui.
3. Sed quorsum haec tam multa de officio erga te meo? Nempe ut
intelligas me tibi esse ac fore deditissimum, etsi magno montium ac re¬
gionum intervallo secludamur, teque habere neminem a quo maiori vel
benivolentia vel observantia fovearis. Quod si ulla unquam mihi occasio
evenerit ut quapiam in re tibi morem gerere possim, id vero in primis
mihi iucundissimum erit. Quam quidem occasionem abs te actutum
perveniri cupio, ne me in pollicendo quam in praestando liberaliorem
autumes.
4, Demetrium vero, virum eruditissimum, Petrumque in primis, di¬
scipulum tuum, elegantissimae atque amplissimae spei adulescentem,
nomine meo salvos facito, cui librum ex Plutarcho traductum, unum ex
multis ineptiarum mearum monumentis, dedicavi multos iam menses,
misissemque hactenus, si dignum putassem qui in manus vestras erudi¬
tissimas perveniret. Mittetur tamen, clementia vestra potius allectus
quam iudicio deterritus.
IV.
Angelus Politianus Ludovico Odaxio suo s. d.
1. Deprehenderunt me in actu literae tuae. Ideoque lectas paulum in
praesens seposui, diligentius dein per ocium recogniturus, ad easque (ut
par erat) cum primum possem responsurus. Id si serius quam aut tu
pateris aut ego voluissem contingit, est tamen humanitatis tuae quicquid
hoc est quod facimus boni consulere. Neque enim tam opellam aliquam
alter ab altero quam ipsum animum requirimus, neque continuo parum
amat qui parum officiosus est. Quare ne illud quidem in epistola tuo
valde probo, quod te tam scrupulose excusas, cur aut antea nihil ad me
scripseris, aut nunc demum scripseris. Si enim amamus ex animo inter
nos, sicuti certe amamus, quicquid alteri commodat profecto utrique
commodat. Quare neque dissolvere sed nec lassare voluntates nostras,
quasi nodo Herculaneo cohaerentis, aut silentium possit, aut ulla officii,
praesertim non necessarii, intermissio. Quo autem amicis ista literarum