Skip to main content
mobile

L'Harmattan Open Access platform

  • Search
  • OA Collections
  • L'Harmattan Archive
Englishen
  • Françaisfr
  • Deutschde
  • Magyarhu
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
  • Clipping
Preview
022_000119/0000

Angelo Poliziano: Levelek I–IV.

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Title (EN)
Angelo Poliziano: Letters I–IV.
Field of science
Irodalomtörténet / History of literature (13020), Klasszikus, régi görög és latin irodalom és művészetek / Classics, ancient Greek and Latin literature and art (13018), Kultúrtörténet, kulturális emlékezet / Cultural history, cultural memory (13056)
Series
Károli könyvek. Műfordítás, forrás
Type of publication
bilingvis szövegkiadás, text edition with translation
022_000119/0146
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
  • Clipping
Page 147 [147]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
022_000119/0146

OCR

I. Angelus Politianus Callimacho suo s. d. 1. Etsi video quae tu de me sentias praedicesque amicius multo quam verius et sentiri et praedicari, tamen gaudeo ea mihi tribui abs te quae ipse in memet neutiquam agnoscam. Quid enim non gaudeam me, etiam praestigia quadam, sensum istum praedicationemque tuam lucrifacere? Nam haud dubium mihi quidem est quin tu tibi quae scribis etiam vera esse persuaseris, quando neque tu ex ea nota es hominum quos Homericus ille heros tantopere se perosum confirmat, aliud in lingua promptum, aliud clusum habentes in pectore, neque ulla est causa cur Politiano Callimachus palpum obtrudere postulet. Non fallis itaque me, sed ipse abs te magis falleris. Atque adeo non falleris; vera sentis; vera de me praedicas. Gratulare igitur iudicio de nobis tuo, atque istanc opinionem perpetuo obtine, dum amorem, dum benevolentiam obtineas. Quin lauda me quoque, ut coepisti, ut ego ille laudatus vir laudari me cum Naeviano Hectore gaudeam. 2. Fiam autem te laudatore vendibilis, potius quam venalis. Neque enim sum unquam dominum mutaturus. Quare quicquid mihi astruxeris tibi accreverit. Sum quippe in tuo aere, unde et forsitan locellos istinc usque ad me misisti. Gratique sunt scilicet quia festivi, quia tui. Sed gratias non ago. Tute enim beneficium dando accepisti, non quia digno, sed quia tuo, immo tibi (amicus enim alter ipse est), atque ob id digno, hoc est Callimacho ipsi, dedisti. Vale. II. Callimachus Angelo Politiano s. d. 1. Ea quae mihi obiicis in principio literarum tuarum adeo subinde argue purgas et eleganter ut respondendi facultatem simul et causam mihi interceperis, planeque indicaveris id quod prioribus literis meis asseveravi, divinum ingenium tuum omnia posse. Itaque omissis illis quae neque melius neque subtilius dici pro me possunt quam dicta sint a te, affirmo amice sed et vere (neque enim illud nisi et hoc) quod nisi iampridem mihi prope unicus visus esses cuius carmen utile dulci commisceat, nunc 145

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1913 px
Image height
2705 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
967.19 KB
Permalink to jpg
022_000119/0146.jpg
Permalink to ocr
022_000119/0146.ocr

Links

  • L'Harmattan Könyvkiadó
  • Open Access Blog
  • Kiadványaink az MTMT-ben
  • Kiadványaink a REAL-ban
  • CrossRef Works
  • ROR ID

Contact

  • L'Harmattan Szerkesztőség
  • Kéziratleadási szabályzat
  • Peer Review Policy
  • Adatvédelmi irányelvek
  • Dokumentumtár
  • KBART lists
  • eduID Belépés

Social media

  • Facebook
  • Instagram
  • LinkedIn

L'Harmattan Open Access platform

LoginRegister

User login

eduId Login
I forgot my password
  • Search
  • OA Collections
  • L'Harmattan Archive
Englishen
  • Françaisfr
  • Deutschde
  • Magyarhu