OCR Output

I.
Angelus Politianus Callimacho suo s. d.

1. Etsi video quae tu de me sentias praedicesque amicius multo quam
verius et sentiri et praedicari, tamen gaudeo ea mihi tribui abs te quae
ipse in memet neutiquam agnoscam. Quid enim non gaudeam me, etiam
praestigia quadam, sensum istum praedicationemque tuam lucrifacere?
Nam haud dubium mihi quidem est quin tu tibi quae scribis etiam vera
esse persuaseris, quando neque tu ex ea nota es hominum quos Homeri¬
cus ille heros tantopere se perosum confirmat, aliud in lingua promptum,
aliud clusum habentes in pectore, neque ulla est causa cur Politiano
Callimachus palpum obtrudere postulet. Non fallis itaque me, sed ipse
abs te magis falleris. Atque adeo non falleris; vera sentis; vera de me
praedicas. Gratulare igitur iudicio de nobis tuo, atque istanc opinionem
perpetuo obtine, dum amorem, dum benevolentiam obtineas. Quin lau¬
da me quoque, ut coepisti, ut ego ille laudatus vir laudari me cum Nae¬
viano Hectore gaudeam.

2. Fiam autem te laudatore vendibilis, potius quam venalis. Neque
enim sum unquam dominum mutaturus. Quare quicquid mihi astruxe¬
ris tibi accreverit. Sum quippe in tuo aere, unde et forsitan locellos istinc
usque ad me misisti. Gratique sunt scilicet quia festivi, quia tui. Sed
gratias non ago. Tute enim beneficium dando accepisti, non quia digno,
sed quia tuo, immo tibi (amicus enim alter ipse est), atque ob id digno,
hoc est Callimacho ipsi, dedisti.

Vale.

II.
Callimachus Angelo Politiano s. d.

1. Ea quae mihi obiicis in principio literarum tuarum adeo subinde argue
purgas et eleganter ut respondendi facultatem simul et causam mihi in¬
terceperis, planeque indicaveris id quod prioribus literis meis asseveravi,
divinum ingenium tuum omnia posse. Itaque omissis illis quae neque
melius neque subtilius dici pro me possunt quam dicta sint a te, affirmo
amice sed et vere (neque enim illud nisi et hoc) quod nisi iampridem mi¬
hi prope unicus visus esses cuius carmen utile dulci commisceat, nunc

145