OCR Output

les naenias, alius pervigilio licentiosas cantilenas efflagitat. Ille mihi
proprios amores stultus stultiori narrat, ille symbolum poscit quod suae
tantum pateat, caeterorum frustra coniecturas exerceat. Mitto scholasti¬
corum garritus intempestivos, versificatorum nugas, seque et sua de more
admirantium, quae cottidie cuncta demissis auriculis perpetior. Quid
plebeculam dicam, vel urbanam vel agrestem, quae me tota urbe ad suum
negocium quasi naso bubalum trahit. Ergo dum proterve instantibus
negare nihil audeo, cogor et amicos vexare caeteros et (quod molestissi¬
mum est) ipsius in primis Laurentii mei Medicis abuti facilitate. Quare
adeo mihi nullus inter haec scribendi restat aut commentandi locus ut
ipsum quoque horarium sacerdotis officium pene (quod vix expiabile
credo) minutatim concidatur. Postremo cum nihil faciam, nunquam sum
tamen ociosus; immo dum cuiusvis esse compellor, nec meus esse plane
nec cuiusquam possum. Proinde sicubi distulero posthac aut omisero ad
te responsum, scito me statim, sicuti soleam, nugas agendo fuisse occu¬
patum.

3. Laurentius Medices noster, vel ex epistolis tuis, quas ei semper
honoris mei causa recito, vel ex huius magni Pici testimonio, qui tibi
plurimum tribuere solet, ita te iam diligit ut nobiscum fere contendat.
Hermolaum vero ipsum Romae, hoc est quam oculatissimo loco, legatum
fore mire gavisus est, etiam studiorum nomine, quem sic expectamus
avide ut spe iam totum pene contriverimus. Quod si, semel in itere excep¬
tus, abire a nobis properabit, iam nunc dico atque edico, ’Vae hominis
togae, vae laciniis!’

4. Alexandri vero quos ais De anima libros, nullos ipsi prorsus hic
habemus. Sed nec extare quidem suspicabamur, quod ex indice quoque
ipso quem Seraticus ad te misit animadvertes. Quin rogamus ego et Picus
ut, cum Venetias (quod propediem fore nuntiant) remeaveris, eius descri¬
bendi copiam Laurentii Medicis librario facias. Equidem nonnullas
Alexandri huius peracutas in philosophia quaestiones, anno iam tum
superiore, Latinas feci. Sed et te quaepiam scriptoris eiusdem narrat
Seraticus interpretari. Tum Grimanus proxima aestate missurum se mihi
exemplar alterum, quod tibi pridem commodaverat, ultro est pollicitus.
Qua de re coniecturam facio potuisse illud accidere ut eundem uterque,

137