OCR
rimo isto guidem atgue opulentissimo, sed ut etiam orbis terrarum imperio dignissimus habeatur. 4, Haec ego ut ad te scriberem praecipuus quidam meus erga te principesque tuos amor impulit. Sed et multum quoque adhortatus est alumnus hic meus idemque patronus nostraeque rei publicae columen, Petrus Medices, excellenti iuvenis et animo et ingenio, quo nihil fieri potest, mi Pontane, tui amantius. Nam regi ipsi tuo quam sese idem totum penitusque tradiderit nihil attinet scribere, praesertim ad te, cui nota sunt omnia. Sed tamen ita de illo semper et honorifice loquitur et amanter, ut caeteris pene reliquis nihil faciat. 5. Atque haec hactenus. Quod autem superioribus diebus excusasti diligenter occupationes tuas, propterea quod epistolae cuidam nostrae non responderas, nimis officious homo es, ut video, nimis humanus. Me enim quamvis omnino equidem literas tuas gratissimas haberem, nihil delectare potest quod cum tua ulla molestia tribuatur. Tantum illud ignoscas velim quod, dum studio in te meo et amore obsequor, non sum veritus semel iterumque tuis occupationibus obstrepere. Licet autem per me tibi, dummodo amare non desinas, non solum non respondere ad literas meas, sed ne legere eas quidem, si ita sit commodum. Vale. 119