1. Etsi magnum te dolorem Ferdinandi regis interitu cepisse non dubito,
propterea quod in illo et auctoritas et sapientia tanta fuit quantam vix in
rege unquam alio meminimus, tamen cum mecum ipse considero quis ei
regi rex succedat, pene esse nefas arbitror vel te vel quenquam ex iis qui
rebus vestris favent, quorum de numero nos quoque sumus, maiore aliquo
in Juctu moestitiaque versari. Nam cum vobis regni haeres (quod felix
faustumque sit) Alfonsus alter, maximus natu, filius obtigerit, cuius
excellens ingenium, singularis virtus, incredibilis sapientia bello et pace
claruit, ingrati profecto fuerimus, si non quantum relictum sed quantum
sit ademptum respexerimus, praesertim cum subsidiis tot tantique regnum
fulciatur.
2. Dux enim suffectus Calabris Ferdinandus, alter Alfonsi filius, quem
et ipsum nobis fama refert omnibus corporis animique dotibus excellere,
sicut multis magnisque rebus, non dubium iam regiae cuiusdam indolis
specimen dederit. Accedit eo Federicus, magna prudentia, magna dex¬
teritate, magno usu rerum, sed maiore in regem fratrem benivolentia,
fide, pietate. Mitto necessitudines alias, opes, exercitus, duces, socios,
studia, popularium praesidia, munimenta, propugnacula, quae nullis pene
humanis viribus labefactari posse videantur. Opem vero divinam quis,
rogo, vel sperare vel polliceri sibi magis potest quam qui Turcos impios
ferro ignique sequens non tam ab oppido Hydrunte quam, ut mihi vide¬
tur, ab Roma ipsa, quam primum petebant, atque adeo a sanctissimis
illis altaribus expulerit?
3. Quapropter, tametsi magna omnino fata est iactura Ferdinandi
obitu, tamen quoniam vigiliam quasi suam filio tradidit, regemque pro
se quem potissimum voluit reliquit, in omni genere laudis excellentem,
non debetis ullo pacto, mi Pontane, quicunque inter officia regis estis,
moerori vos dedere, sed animo praesenti (quod equidem te facere arbitor)
praesto esse, diligentiamque omnem vestram videlicet ad eum (quantum
quidem fieri potest) cura, labore, molestiaque levandum conferre. Te vero
etiam seorsum gratias agere Deo maximo convenit, quod eum quem in
hanc spem a tenero educasti, quem disciplinis ornasti, quem praeceptis
instituisti, regem iam vides, atque ita regem, non modo ut regno pulcher¬