OCR Output

aliis eas notis indicavit quam Dioscorides, guamvis et ipse, non recte in
omnibus imitando Dioscoridem, libros suos innumeris implevit erroribus,
guos nisi sperarem aliguando in lucem fore detegendos studio ac diligen¬
tia inclyti praesulis Hermolai Barbari, Patriarchae Aguileiensis, viri
omnium disciplinarum peritissimi, libentius sane aliguanto notarem guam
hosce Plinii in praesentia sim recitaturus, tum guia magis me iuvat con¬
tra homines barbaros guam Latinos agere, tum quia maius humano
generi ex Serapionis inscitia guam ex Plinio periculum imminet, siguidem
aetate nostra omnes fere medici in simplicium medicaminum cognitione
Serapionem seguuntur, Plinium autem nec legendum guidem existimant,
guod eum in numero grammaticorum vel oratorum, non autem philo¬
sophorum aut medicorum habendum iudicent.

6. Ego vero, etsi non infitias eo Plinium omnium doctrinarum studia
excoluisse, multa tamen de quibus in suis de naturali historia libris con¬
scripsit non satis illi comperta atque explorata fuisse crediderim. Ex quo
illud secutum est, ut cum non ea scriberet quae ipse novisset sed quae
potius a diversis auctoribus varie scripta collegisset, saepius diversa pro
eisdem atque eadem pro diversis retulisse videatur. Quam quidem rem
me tibi homini doctissimo facile probaturum spero si, paululum seposi¬
to affectu, non tanquam Plinii patronus sed potius iudex haec quae in
Plinio notaturi sumus errata diligentius perpendere atque examinare
volueris.

Vale.

111