OCR Output

impudentiae tacite accusas, gui tantae existimationis virum per calumniam
guodam modo deprehendere guaesiverim, habeo iam excusationem mihi
ex tua epistola paratam. Fateris enim vera esse quae in scholis nostris
lectitantur, ‘Amicus Plato, magis amica veritas, sed cum ambo sint ami¬
ci, pium esse veritatem in honore praeferre.’

4. Cum igitur ita sentirem, Plintum non minus quam caeteros in
hederae descriptione alterius plantae quae apud Graecos Kıodög appella¬
tur nominis vicinitate deceptum, quoniam hedera a Graecis Kı0oög di¬
catur, indicia non sine errore miscuisse, nolui, quantum in me erat, pati
veritatem ipsam in obscuro iacere. Quod autem fortius atque evidentius
hunc a me errorem indicari oportuisse censes, scito non fuisse tunc ani¬
mi mei propositum Plinii auctoritatem pessundare. Nam cum illa dicta¬
bam, praecipua erat mihi contentio cum barbaris. Atque ideo cum de
hedera sermo haberetur, cuius naturam non satis Avicennae cognitam
fuisse probare contendebam, obiter ac veluti quodam in transcursu Plinium
quoque in aliorum mentione nominavi, quem tamen non dixi una cum
Avicenna ac reliquis errasse, sed videri in eodem cum aliis errore versari.
Vide quam modestius de Plinio, quam de aliis tunc sim locutus quos non
videri eodem errore deviare sed plane aberrare asseveravi. Quod si is mihi
animus tunc fuisset, aut nunc etiam esset, Plinii errata in lucem patefa¬
cere, potuissem et tunc et nunc quoque possem integrum de eisdem
implere volumen. Pauca tamen e multis hoc in loco censui aperienda, ut
intelligas me non temerario iudicio sed certissimis rationibus adductum
ut existimarem Plinium in hederae descriptione, uemadmodum in mul¬
tis aliis ad medicinam pertinentibus, aberrasse.

5. Illud vero mihi primum tecum conveniat, tam apud Graecos quam
apud Latinos atque etiam barbaros, Dioscoridem esse summum auctorem,
atque praecipuum cui in herbarum ac fruticum descriptionibus fides sit
adhibenda. Nam et Plinius ipse non minus hunc quam ‘Theophrastum in
hac parte secutus videtur, ut qui utranque linguam, et Graecam et Lati¬
nam, noverit, sententias integras Dioscoridis, quasi verbum ex verbo, a
Plinio translatas agnoscat. Galenus praeterea, homo tum in omnium
liberalium artium tum in medicinae praesertim disciplina praecipuus, in
suo de simplicibus medicamentis libro se a describendis herbarum ima¬
ginibus supersedisse fatetur, quoniam abunde in hoc studio fuerat a
Dioscoride satisfactum. Nec Serapio Arabs, herbas describere aggressus,

109