guius. De vestris enim illa sunt scholis: Amicus Socrates, amicior veritas,
et item, Amici ambo, plus tamen habendum honoris veritati est.
4. Plinius igitur, ut guidem tu ais, perinde atgue Avicenna cisthon ab
hedera non distinguit, errore, si guidem ita sit, maximo, guando cisthos
ab hedera plurimum et figura et colore et viribus differat. Addisgue mi¬
randum de Plinio magis guam de Avicenna, guoniam Graece linguae
peritus, secernere a cisso, hoc est ab hedera, cisthon debuerat. Argumen¬
tum affers guamobrem alterum ab altero non separet, guod in libro
Naturalis Historiae sexto decimo hederam dividat in marem ac foeminam,
floremque utriusque similem dicat esse rosae silvestri, tum idem libro
quarto et vigesimo cisthon quoque illam, sub qua nascitur hypocisthus,
in marem dividat et foeminam, marique rosaceum, foeminae album
tribuat florem, postremo quod etiam cisthi huius fecisse inter hederas
mentionem se dicat. Quocirca sic videris posse colligere: cum Plinius
libro quarto et vigesimo mentionem se de cistho inter hederas fecisse
doceat, cuius tamen vocabulum nusquam superius inter hederas citetur,
facilis coniectura est, cisthon ab eo hederae nomine comprehensam,
praesertim qui sic hederam quemadmodum et cisthon in marem foemi¬
namque partiatur, et in hederis florem describat cisthi.
5. Iam quoniam quid tibi videatur exposui, quid ego contra opiner
edisseram. Nego usquam a Plinio inter hederas cisthi mentionem factam,
praeterquam libro quarto et vigesimo, ubi illam praeclare distinxit ab
hedera. Nam quod tibi sumis, quasi Plinii testimonium, alibi eum de
cistho inter hederas locutum, hoc ego neutiquam concedo. Mihi enim
ubi hoc ait, in quarto et vigesimo scilicet libro, disserere de cistho adusque
illam tantum clausulam videtur quae sic est apud ipsum: ’sub his maxime
nascitur hypocisthis’. Post id autem statim interpungitur, ac de integro
sic verba incipiunt: ‘quam inter hederas diximus, cissos, erythranos ab
iisdem appellatur, similis hederae.’ nec autem vereor (quae tua est in lite¬
ris elegantia) quin figuram agnoscas cuiusmodi apud Ovidium est: Quam
legis a rapta Briseide littera venit, et iterum, "Quam, nisi tu dederis,
caritura est ipsa, salutem, mittit Amazonio Cressa puella viro’. quod si
illud quamy referre ad id malis quod antegreditur, cogeris ad hypocisthi¬
da potius (haec enim statim prior) quam ad cisthon referre. Deque hypo¬