> Galenos müveit, megtisztitvän azokat az arab és skolasztikus kommentárok
tévedéseitől. E munka megkönnyítése érdekében készítette el olyan könyvnyi
terjedelmű Galénos-művek latinra való fordítását, mint többek között az Ars
medicinalis TIAz orvostudomány], a Commentarii in Hippocratis Aphoris¬
mos [Kommentar Hippokratés aforizmaihoz] és a De differentiis morborum
[A betegségek megkülönböztetö jegyeil.
1. Munus Miscellaneorum tuorum, quae tuo nomine Baptista Guarinus
nuper mihi tradidit, ingenti me voluptate affecit. Nam etsi a politioris
humanitatis studiis iampridem feriatus sim, gaudeo tamen a doctissimis
atque amicissimis hominibus mihi aliquando occasionem praestari ad ea
studia redeundi quae me in adolescentia maxime delectarunt. Quanquam
(ut verum fatear) postquam opus id perlegi, visus sum non in alienis agris
cum dispendio, sed in proprio solo magna cum utilitate versari. Inveni
in eo non modo quae ad literaturam ac poetarum et oratorum cognitio¬
nem plurimum conferunt, sed et medicorum et philosophorum sententias
docte atque eleganter abs te explicatas et in veriorem lucem eductas quam
in aliorum libris perlegantur. Quae res non mediocrem mihi spem affert
fore ut aliquando philosophia universa, quae iam pridem apud barbaros
barbara facta est, Angeli Politiani opera Latine loqui incipiat.
2. Habuisti,” ut scribis, a teneris annis praeceptores praestantissimos,
sub quibus et Platonicam et Aristotelicam disciplinam imbibere potuisti.
Nunc vero, ut ex tuis scriptis accepi, frueris consuetudine Pici nostri,
principis nunquam satis laudati, cuius doctrinae imitatione summum
sapientiae culmen, quemadmodum iam in oratoria ac poetica facultate
eminentissimum obtines locum, brevi attingere poteris. Nisi utrunque
amarem, utrique plurimum deberem, inviderem felicitati? vestrae, quibus
in praeclarissima Italiae civitate, sub Laurentio Medice ac Petro filio,
eximiis aetate nostra virtutis atque ingeniorum patronis, per summum
ocium ingenue philosophari contingit.