movere aculeos, immo vero guos ad scribendum subdere stimulos debent?
Item facile contemno, guas et contempsi tamen semper, ineptias male¬
volorum, et nugas vere dixerim abortivas (prius enim pene emortuae
guam editae), tuis mihi suffragantibus epistolis, etiam Phoenice vivacio¬
ribus. Ego vero alacer iam doctorum clamoribus adiutus ad huius calcem
curriculi propero. Ouin (si modo tu non aspernaris) curabo extet ad
posteros in religuis meis scriptis perpetuum non dixerim doctrinae tuae,
guo guidem minus eges, sed certe benevoli inter nos animi testimonium.
2. Vale, Pictoriumque nostrum candidissimum hominem salvere iube
meis et Pici verbis.
Florentiae, quinto Idus lanuarias MCCCCLXXXX
XXIII.
Baptista Guarinus Angelo Poliziano suo s. d.
1. Nolim existimes maxima esse tuarum laudum praeconia quae ad te in
epistolis praescribuntur. Multo enim maiora sunt quae studiosi humani¬
tatis in animis suis ex libro tuo taciti concipiunt, aut cum in coetu sunt,
de te colloquuntur. Uno ore omnes omnia bona dicunt, doctrinam tum
praedicant, extollunt, admirantur. Nemo est qui pretio deterreatur quo¬
minus Miscellanea domi habeat unde discat. Haec sunt vera eruditionis
testimonia, in quibus nulla est placendi adulandive suspicio. Quo magis
miror dubitari a te an cupiam scriptis tuis famam meam immortalem
fieri. Quasi cornea mihi sit fibra, non id ego quoque expetam, in quod
fertur humanae naturae proclivitas.
2. Illud tamen monuisse aut saltem rogasse velim: ut et morsibus vi¬
ventium et laudationibus (non enim adulationes appellaverim) quam
minime in scribendo utaris. Nam praeterquam quod ea res dignitati
scribentis officit, multi sunt qui magis affectionibus animi id scribendi
genus quam vero iudicio acceptum referant. Non temere hoc dici putes.
Audio enim persaepe quae de reliquis circunferantur. Et tamen liberum
tibi in hisce rebus examen relinquo, quem etiam plus videre arbitror.
3. Salutem tibi Pictorii nostri verbis dico. Tu vero Magnificis Lauren¬
tio et Pico me commendabis.
Ferrariae, XVI Calendas Februarias MCCCCLXXXX