OCR
4. Vale specimen bonarum disciplinarum, megue amare perge. Ferrariae, Nonis Decem. MCCCCLXXXVIIII XX. Angelus Politianus Baptistae Guarino suo s. d. 1. Ostendit epistolam mihi nuper ad se tuam Ioannes Picus Mirandula, princeps omni laude cumulatissimus. In ea cum tu mihi multum tribueres ex recenti Miscellaneorum foetura, tum vero seorsum in scheda! syllabas notasti aliquas in quibus meam nonnihil diligentiam requirebas. Sed hoc posterius tamen, ita cunctanter, ita suspitiose fecisti, quasi denique metuisses ne me laedi gravius putarem sicubi abs te non doctissimo solum viro sed optimo quoque redarguer. 2. Ego igitur, quanquam dissimulare non possum laudationem mihi tuam fuisse pro eo ac debuit omnino gratissimam, tamen ut eam quoque plausibilius exciperem, causa fuit in primis quod abunde fidem blanditiis illis tuis comes addita libertas, ne dixerim castigatio, faciebat. Etenim non ego avidius refellam quam refelli me patiar, et opinionum fallaciis, quasi morbis animi praecipuis, multo etiam libentius ipse caream quam caeteros liberem. Tuum vero mihi omnino quasi pro lapide Lydio iudicium debet esse. Nam ut illo purum dinoscitur aurum ab adulterino, sic apud me de tua facile sententia verum videtur posse falsumque discerni. Nec est id tam quod bene de propriis mihi studiis spondeam, quam quod ita disputare soleo de ambiguis ut plus invento vero gaudeam quam victoria. Quanquam autem abs te tantae auctoritatis homine provocatio non est, tamen pro tua singulari humanitate, quaeso, benigne audias quid ad ista respondeam. 3. Negas probare te quod ’imolare’ prima brevi, quod item 'matutinus’ prioribus correptis syllabis enuntiaverim. Ego vero tametsi rudis in primis, non adeo tamen obtusi sim pectoris, in versibus maxime faciundis, ut spatia ista morasque non sentiam. Verum cum mihi de Graeco pene ad verbum forent antiquissima interpretanda carmina (fateor) affectavi equidem ut in verbis obsoletam vetustatem, sic in mensura ipsa et numero ' A latinban a Butler-féle kiadásban helytelenül sceda áll ehelyett: scheda. Poliziano: Letters, 62. 77