OCR Output

4. Vale specimen bonarum disciplinarum, megue amare perge.

Ferrariae, Nonis Decem. MCCCCLXXXVIIII

XX.
Angelus Politianus Baptistae Guarino suo s. d.

1. Ostendit epistolam mihi nuper ad se tuam Ioannes Picus Mirandula,
princeps omni laude cumulatissimus. In ea cum tu mihi multum tribue¬
res ex recenti Miscellaneorum foetura, tum vero seorsum in scheda!
syllabas notasti aliquas in quibus meam nonnihil diligentiam requirebas.
Sed hoc posterius tamen, ita cunctanter, ita suspitiose fecisti, quasi de¬
nique metuisses ne me laedi gravius putarem sicubi abs te non doctissimo
solum viro sed optimo quoque redarguer.

2. Ego igitur, quanquam dissimulare non possum laudationem mihi
tuam fuisse pro eo ac debuit omnino gratissimam, tamen ut eam quoque
plausibilius exciperem, causa fuit in primis quod abunde fidem blanditi¬
is illis tuis comes addita libertas, ne dixerim castigatio, faciebat. Etenim
non ego avidius refellam quam refelli me patiar, et opinionum fallaciis,
quasi morbis animi praecipuis, multo etiam libentius ipse caream quam
caeteros liberem. Tuum vero mihi omnino quasi pro lapide Lydio iudicium
debet esse. Nam ut illo purum dinoscitur aurum ab adulterino, sic apud
me de tua facile sententia verum videtur posse falsumque discerni. Nec
est id tam quod bene de propriis mihi studiis spondeam, quam quod ita
disputare soleo de ambiguis ut plus invento vero gaudeam quam victoria.
Quanquam autem abs te tantae auctoritatis homine provocatio non est,
tamen pro tua singulari humanitate, quaeso, benigne audias quid ad ista
respondeam.

3. Negas probare te quod ’imolare’ prima brevi, quod item 'matutinus’
prioribus correptis syllabis enuntiaverim. Ego vero tametsi rudis in primis,
non adeo tamen obtusi sim pectoris, in versibus maxime faciundis, ut
spatia ista morasque non sentiam. Verum cum mihi de Graeco pene ad
verbum forent antiquissima interpretanda carmina (fateor) affectavi equi¬
dem ut in verbis obsoletam vetustatem, sic in mensura ipsa et numero

' A latinban a Butler-féle kiadásban helytelenül sceda áll ehelyett: scheda. Poliziano:
Letters, 62.

77