1. Nondum concedo secundum te litem dari oportere. Nam facile possum
tuas istas captiones in te ávrioTpégetv. Si tibi praeceptor sum, cur mihi
non obsequeris? Si non sum, cur me praeceptorem appellas? Neque ideo
nomen hoc recuso, quod te discipulum spernam, quem mihi praecepto¬
rem assero, sed quod tuam doctrinam et veneror et praedico, in qua te
neque unguium meorum nota, neque transversi calami signo, neque
miniata caerula, neque obelisco denique aut asterisco, tantum promovis¬
se mihi conscius sum. Sed in novum quoddam vindiciarum genus, ut
video, incidimus, dum tu mihi eam possessionem asserere contendis qua
ego cedere conor. Quae unquam rhetorum causa huius generis actorem
aut reum habuit? Ego, mi Pice, nunquam in hac pugna tibi herbam por¬
rigam, nisi prius bona cum gratia composuerimus ut, quando aliter non
succumbuis, uterque nostrum alteri praeceptor pariter et discipulus iudi¬
cetur.
2. Sed omissis iocis seria agamus. Et Heptaplus tua et tu ipse merito
placere potes, cum omnia doctorum hominum puncta ita sis assecutus
ut, ne in tabellae quidem latebra, livor ullus appareat. Idem in reliquis
scriptis facilius tibi datum iri sperandum est cum usus etiam accesserit,
qui solet in scribendo magister haberi optimus. Quod ad me attinet,
gaudeo vehementer laudato viro et ab omnibus ac ubique laudando Lau¬
rentio me in ore esse. Addito praesertim Politiani calculo, cuius ego
copiosam et arcanam multiplicis disciplinae lectionem ita complector, ut
admirer, ita admiror, ut commendare non desinam. Quo fit ut extra
doctrinae aleam me ab illo poni, triumphi instar existimem.
3. Quod librorum meorum indicem petis, id mihi et laboriosum est
et inutile. Satis erit si pro tempore postulatis meis inservies. Nunc Mar¬
tianum Capellam et Senecae Quaestiones Naturales opto, si modo ema¬
culati sint codices. Nam qui apud nos sunt opera Sibyllae indigent. Eos
si impressos emere possim, gratius mihi erit. Sin minus, non longo postli¬
minio tui ad te redibunt.