OCR Output

XVI.
Angelus Politianus Pomponio Laeto s. d.

1. Quas a te nuper accepi literas ita gratas habui, mi Pomponi, ut me ab
iis putem immortalitate donatum. Sed et semenstre calendarium mire
fuit gratum, et quam ais tabulam bello Marsico factam, quae si eadem
est quam Romae obiter legerim, vereor ut satis ex fide sit exscripta, si¬
quidem Aimilius, non Aemilius erat in saxo, quam eandem diphthongum
etiam super ipsa Panthei testudine adnotaveram.

2. Quod vero etiam (si dis placet) de obscuris poetarum me consulis,
homo omnis literature consultissimus, atque id mihi ex amore tribuis
quod tibi ex vero debetur. Intellego quam tibi debeam, quam mihi fave¬
as, quantum oneris sustineas. Dicam tamen quod sentio, tibique si non
rem ipsam, studium certe meum voluntatemque probabo.

3. Versiculi ipsi quos vere mendosos putas hi sunt videlicet:

Indigena aeterni rupem lovis, hinc tibi Mavors
dant virides post terga lacus, ubi deside mitra
foeta legat, partuque virum fovet ipsa soluto.

hos equidem ita legendos arbitror:

Inde Genetaei rupem lovis, hinc Tibarenum
dant virides post terga lacus, ubi deside mitra
foeta ligat, partuque virum fovet ipsa soluto.

ut sit sensus: post Chalybas, promontorium Genetaei Iovis dant post
terga, hoc est praeternavigant. Tum virides lacus Tibarenorum, virides
scilicet quoniam pecore abundant adque ob id pascuis. Quibus scilicet
Tibarenis mos est uti a parturientibus, iamque etiam partu liberatis,
uxoribus viri in lecto mitrati collocentur, et ipsi vicem puerperatum fo¬
veantur, curenturque. Quod ex Apollonio mira brevitate tralatum, cuius
in libro secundo sunt hi versus:

65