3. Negue vero tu guogue ociosus aut occasionibus imparatus in me
semper, etiam ultra fortasse guam patior, ornando extollendogue sic ut
temet pulcherrime ab hoc epistolarum silentio crebris de me sermonibus
redemeris. Non igitur amicitiam nostram blandimentis istis et assenta¬
tionibus indecoris et ineptis atgue optimo cuigue maxime suspectis, addo
etiam vulgaribus, fovemus. Non tamen ullo loco vel studio desumus alter
alteri, vel officio. Speciosa ista et popularia benevolentiae ostentamenta
quasique fucum et praestigias neque tu, arbitror, desideras, et ego abo¬
minor. Vino, aiunt, vendibili suspensa hedera nil opus. Et nos ergo faciem
strepitumque omnem (sic doctos decet) aspernemur, atque amicitiae (quod
dicitur) personam detrahamus.
4. Caeterum ut eo tandem deveniam qua gratia tibi hanc epistolam
scribere institueram: cum Franciscus Gaddius Florentinus, qui paulo ante
legatus istic agebat, vir utrique nostrum coniunctissimus, forte, ut fit, in
sermone apud Laurentium Medicem nuper iniecisset desiderare te volu¬
men, si quod hic emendatum Dioscoridis haberemus, statim nobis Lau¬
rentius, ut est homo tui studiosissimus, pro more, auctoritateque man¬
davit, ut eam rem quamprimum, quam diligentissime curaremus. En tibi
igitur librum, mi Barbare, satis emendatum, ni fallor, certo veterem. Tu
cum fueris usus, ad me remittes, non tam (quae tua est diligentia) inco¬
lumem, quam doctissima ista notatum manu, quo pretium volumini
aliquod ex te atque auctoritas accedat.
1. Si surdis etiam brutisque rebus amicitiae et inimicitiae suae non aliun¬
de quamacoelo constant, quo et affectus caecos et quae graeci dvaitiohoynta
vocant referimus accepta, quidni sentiat hanc vim et homo? Quanquam
interest quod stolida illa et muta semper inter se pro natura quaeque sua
dissident aut concordant unius coeli merito, sed hominem homini plerun¬
que mores et iudicia conciliant, nec minore glutino quam istaec siderum
defluvia ferruminant. Huiusque generis est amor qui nos invicem innexuit
et Herculeo nodo iunxit. Nihil mirum si nec spatio temporis excutitur,