OCR
utrogue guasi cornu laborantibus succurram, eo me minus moverunt, guod sane guam paucos tui similes video guos duces seguar. Ut enim non dubitat Agamemnon quin sit brevi Iroiam capturus si sibi decem dentur ovpppadpoves Nestoris similes, ita si Hermolai mihi denter decem sub quibus meream, facile sperem literas, cum Graecas tum Latinas, e barbaria media receptum iri. Te tamen et laudo et admiror, qui adeo accisis rebus atque afflictis, spem tibi aliquam feceris adhuc reliquam. Quapropter mihi etiam vel ob id ’audentem extrema cupido est certa sequi.’ Vale. XI. Angelus Politianus Hermolao Barbaro suo s. d. 1. Quod ad te iamdiu nihil, Hermolae, dederim literarum non tam meis velim quam tuis occupationibus adscribas. Occupationes autem non minus equidem studia ipsa literarum et sapientiae quibus usquequaque invigilias quam istos accipio discursus obeundae legationis et rei gerendae publicae. Quid igitur vel ineptius vel inhumanius quam aut Musarum sacris operanti obstrepere, aut agenti rem seriam, trichas veluti intempestivas obicere? Neque vero causa fuit cur timuerim ne (quod est apud Aristotelem tuum) nostram quoque amicitiam silentium dirimeret. Non enim sic in amore mutuo languemus ut simus inter nos machinis retinendi. 2. Sed nec silentium quispiam interpretetur ubi neuter cessat honorifice de altero et loqui et scribere. Cave enim putes, Hermolae, non die dixerim sed horam pene ullam praeterire in qua non ego de ingenio, de literis, de prudentia, de consilio, de humanitate, de candore, de studiis denique tuis prope declamitem. Testis Medices Laurentius meus, testis hic item Mirandula Picus, heroes arbitror duo, non viri, quos aut auditores habeo laudum tuarum attentissimos, aut benevolentissimos praedicatores. lam apud eruditam iuventutem et familiarium cohortem tantum de te loquendo profecimus ut unus utique habeare non solum doctissimus sed et humanissimus et prudentissimus. Porro autem ut epistolas, ut orationes omiserim, in quis de te semper a nobis illustris mentio facta, vel haec ipsa quae mox edentur, Miscellanea nostra, cum quidem, ut Horatius inquit, dignus vindice nodus incidisset, te scilicet una cum Laurentio Picoque iudicem sibi contra rudem inscitiam nuncupaverunt. 53