OCR Output

utrogue guasi cornu laborantibus succurram, eo me minus moverunt, guod
sane guam paucos tui similes video guos duces seguar. Ut enim non du¬
bitat Agamemnon quin sit brevi Iroiam capturus si sibi decem dentur
ovpppadpoves Nestoris similes, ita si Hermolai mihi denter decem sub
quibus meream, facile sperem literas, cum Graecas tum Latinas, e bar¬
baria media receptum iri. Te tamen et laudo et admiror, qui adeo accisis
rebus atque afflictis, spem tibi aliquam feceris adhuc reliquam. Quaprop¬
ter mihi etiam vel ob id ’audentem extrema cupido est certa sequi.’

Vale.

XI.

Angelus Politianus Hermolao Barbaro suo s. d.

1. Quod ad te iamdiu nihil, Hermolae, dederim literarum non tam meis
velim quam tuis occupationibus adscribas. Occupationes autem non
minus equidem studia ipsa literarum et sapientiae quibus usquequaque
invigilias quam istos accipio discursus obeundae legationis et rei gerendae
publicae. Quid igitur vel ineptius vel inhumanius quam aut Musarum
sacris operanti obstrepere, aut agenti rem seriam, trichas veluti intempe¬
stivas obicere? Neque vero causa fuit cur timuerim ne (quod est apud
Aristotelem tuum) nostram quoque amicitiam silentium dirimeret. Non
enim sic in amore mutuo languemus ut simus inter nos machinis reti¬
nendi.

2. Sed nec silentium quispiam interpretetur ubi neuter cessat honori¬
fice de altero et loqui et scribere. Cave enim putes, Hermolae, non die
dixerim sed horam pene ullam praeterire in qua non ego de ingenio, de
literis, de prudentia, de consilio, de humanitate, de candore, de studiis
denique tuis prope declamitem. Testis Medices Laurentius meus, testis
hic item Mirandula Picus, heroes arbitror duo, non viri, quos aut audito¬
res habeo laudum tuarum attentissimos, aut benevolentissimos praedica¬
tores. lam apud eruditam iuventutem et familiarium cohortem tantum
de te loquendo profecimus ut unus utique habeare non solum doctissimus
sed et humanissimus et prudentissimus. Porro autem ut epistolas, ut ora¬
tiones omiserim, in quis de te semper a nobis illustris mentio facta, vel
haec ipsa quae mox edentur, Miscellanea nostra, cum quidem, ut Horatius
inquit, dignus vindice nodus incidisset, te scilicet una cum Laurentio
Picoque iudicem sibi contra rudem inscitiam nuncupaverunt.

53