Novicii sumus atgue tirunculi, gui ex inscitiae tenebris pedem modo
movimus, promovimus fere nihil. Benigne nobiscum agitur si inter stu¬
diosorum ordines referamur. Habet docti nomen quiddam aliud quod sit
tibi et tui similibus peculiare; mihi tam grandia non conveniunt, cum
eorum quae in literarum studiis sint praecipua, nihil non solum explora¬
tum habeam, sed nec adhuc etiam nisi per transennam viderim. Conabor
quidem, id quod nunc ago, talis esse aliquando qualem nunc me praedi¬
cas et esse aut iudicas aut certe velles.
2. Interea imitabor te, Angele, qui te Graecis excusas quod sis Latinus,
Latinis quod Graecisses. Simili et ego utar perfugio, ut poetis rhetori¬
busque me approbem propterea quod philosophari dicar, philosophis
quod rhetorissem et musas colam. Quanquam mihi longe aliter accidit
atque tibi, quippe ego dum geminis sellis (ut aiunt) sedere volo, utraque
excludor, fitque demum, ut dicam paucis, ut nec poeta nec rhetor sim,
neque philosophus. Tu ita utrunque imples ut utrunque magis haut satis
constet, qui et Graecam et nostram Minervam ita pulchre amplectaris,
quasi cinnus utriusque linguae, ut quae insiticia sit, quae genuina, non
facile discerni possit. Nam ut de Latinis taceam (de his enim cuie primo
loco cesseris?) quis credat, ut de Hadriano ille, Romanum hominem tam
Graece loqui? Iurabat Emanuel noster, dum tuas legeret, non esse tam
Atticas Athenas ipsas.
3. Is es mi Angele (facessat adulatio) cui ex nostris unus aut alter (ne
dicam, nemo) conferendus sit. Quod si plures essent tales, non haberent
haec saecula cur inviderent antiquitati. Incumbe, quaeso, et literas quan¬
tum potes a situ recipe, ne nitor ille Romanae linguae iniuria temporum
penitus obsolescat. Excude semper aliquid novum, quod rem Latinam
adiuvet et illustret, et quae domi habes, fac tandem exeant in communem
studiosorum utilitatem.