OCR Output

et simulachra fuisse; constat etiam Florentiam conditam ad Romae ima¬
ginem quod (ut alia praeteream) nomen quoque adhuc Capitolii et re¬
gionum quarundam testificatur. Idem autem fuisse Anthusae vocabulum
Constantini urbi positum, quae nova Roma diceretur, tam Philadelphus
idem quam etiam doctissimus Eustathius tradiderunt. Inde igitur pro¬
ductum nomen unde urbs quoque ipsa producta. Nam apud Plinium vel
corrupta voce Fluentinos legi pro Florentinis vel ita veteres olim populos
qui profluentis Arni ripas incolerent appellatos crediderim, qui tamen
deinde in Florentinos condita urbe deductaque colonia commigraverint,
ut edictum quoque Desiderii Langobardorum regis Fluentinos appel¬
lantis ad utramvis redigi causam facile possit. Ptolemaeus certe, ut qui¬
dem vetusti fatentur codices, Florentiam dixit, idemque libro Historiae
naturalis quartodecimo Plinius, quanquam vulgatis codicibus mendo¬
sissimus omnino sit locus. Meminit et Paulinus Ambrosii discipulus
Florentiae, qui nostro etiam praesuli Zenobio locupletissimum sancti¬
tatis testimonium perhibet. Indicat etiam Procopius quam etiam tum
valida haec urbs et praepotens fuerit, quae tentata saepius a Gotthis
expugnari non potuit.

4. Unum antiquitatis in ea vestigium pulcherrimum extat adhuc:
templum hoc mirifica structura olim Martis, nun Praecursoris titulum
gerens. Etenim Martem Romanioriginis auctorem Caesariani potissimum
colebant milites, orbis terrarum victores, et praecipue vestrae urbis con¬
ditor Augustus, ut cui Romae quoque medio foro cognomento Ultori
posuit templum. Quominus mirandum Florentinam iuventutem, quam¬
vis patrio more abstineat armis, ludicris tamen adhuc certaminibus etiam
inter milites exercitatissimos excellere. Nam de te, Petre, nihil hoc loco
mihi dicendum, qui tot palmas nuper paucis diebus totiens victor abstu¬
leris, ne forte nostra hac epistola tui laudandi captasse occasionem cuiquam
videar.

5. Faesulae restant, quas ab Atlante illo caelifero conditas et vetus fama
fert et homo ut illis temporibus doctissimus Ioannes Boccacius confirmat,
quae ne diutius tamen vacillet auctoritas, Hesiodum citare possum vetu¬
stissimum poetam, qui Faesulam fuisse unam sed et primam nympharum
declarat a quibus Hyadum, seu Latine Sucularum, sidus exprimitur,
quarum scilicet positum luna repraesentat, quae adhuc insigne Faesula¬
nis est, nisi potius ob id lunam gestant, quod ultima Erraticarum verticem

31