OCR Output

II.
Angelus Politianus Petro Medici suo s. d.

1. Cum saepe ex nobis audisses Florentiam, qua tu in urbe principem
locum sicuti diu maiores tui merito tenes, aliam prorsus habuisse originem
quam qua ab historiae nostrae scriptoribus prodatur, rogasti humanissi¬
me, quod semper soles, ut quicquid ea de re comperti haberem literis
mandarem. Fore enim aiebas ut mihi civitas omnis iure deberet quod
parentes ei suos demonstrassem, praesertim qui tales extitissent ut, si
sumendi ex quacunque historia fuissent, praestantiores omnino deligi
non potuerint. Ego igitur, mi Petre, cum ut civitati gratum faciam quae
me benigne semper humaneque tractavit, tum ut tibi honesta postulan¬
ti, quo nihil mihi gratius in terris vivit, obtemperem, breviter hac episto¬
la complectar quid in literarum monimentis de urbis huius auctoribus
invenerim; tum de nomine ipso pauca subnectam, quoniamque satis
constat etiam Faesulanos in partem civitatis fuisse acceptos, unde appel¬
latas quoque crediderim Faesulas exponam.

2. Deduxere igitur Florentiam coloniam triumviri Caius Caesar qui
deinde Augustus, Marcus Antonius, et Marcus Lepidus, etiam pontifex
maximus. Coloni autem deducti: Caesariani milites, quibus assignata
ducenta iugera per cardines et decumanos, quod ego apud Iulium Fron¬
tinum reperio celeberrimum scriptorem, qui Nervae aetate foruit, in libro
de agrorum mensuris, quem tu librum domi habes, Petre Medices, ve¬
tustissimum. Ita, quod nulli unquam contigit, a tribus imperatoribus,
quorum unus omnium summus, alter etiam pontifex maximus, orta est
Florentia. Cives autem primi Florentini viri illi fuerunt quorum virtuti
nulla nec arma nec munimenta nec robora restiterunt.

3. Explorata origine causam quoque nominis indagemus. Triplex Ro¬
mae urbi fuisse nomen proditur, unum hoc quod diximus pervulgatum,
alterum quod arcanum fuit, unde Amaryllida suam, quae amorem pro¬
prie significat, in Bucolicon carmen poeta detorsit, tertium sacrificiis
debitum, de quo vocabulum Floralibus impositum, quod Anthusam
Graece Philadelphus interpretatur homo doctus, a quo haec accepimus.
Hoc tu Latine vel Florentem vertas vel aptius Floram fortasse aut Flo¬
rentiam. Scimus autem populi Romani colonias quasi effigies parvas eius

29