OCR
I. Angelus Politianus Petro Medici suo s. d. 1. Egisti mecum saepenumero, magnanime Petre Medices, ut colligerem meas epistolas et in volumen redactas publicarem. Collegi, ne non in omnibus obsequerer tibi, quo sunt in uno spes omnes opesque meae sitae. Neque collegi tamen universas; id enim laboriosius quam Sibyllae folia. Non scripseram videlicet ad hoc, ut in unum corpus referrentur, sed ad usum praesentem duntaxat, oblatis argumentis, non quaesitis. Ita nec exempla mihi retinui, nisi quarundam (puto) minus felicium, quae diu iam cum blattis et tineis rixabantur. Veruntamen, ut instar voluminis efficerem, nonnullas etiam missas ad me, sed a doctis duntaxat, inserui, quae marcentem quasi stomachum lectoris excitarent. 2. Est autem omnino stilus epistolarum mearum ipse sibi dispar, quo nomine multum quoque, scio, reprehendar. Nam nec eadem mihi semper voluntas, nec idem cuique vel personae vel materiae congruebat. Non deerunt ergo qui dicant, ubi tam varias epistolas legerint (si qui modo legerint), iterum me miscellanea, non epistolas composuisse. Sed inter diversas opiniones et praecipientium de epistolis et epistolas scribentium, speravi fore profecto necubi mihi patrocinium deesset. Occurret aliquis forsan qui Ciceronianas esse neget: huic ego dicam (nec sine auctore tamen) in epistolari stilo silendum prorsus esse de Cicerone. Rursus alius hoc ipsum culpabit, quod aemuler Ciceronem: sed respondebo nihil mihi esse magis in votis quam ut vel umbram Ciceronis assequar. Optaret alius ut oratorem Plinium saperem, quod huius et maturitas et disciplina laudatur: ego contra totum illud aspernari me dicam Plinii saeculum. Sed etsi Plinium cuique redolebo, tuebor ita me, quod Sidonius Apollinaris, non omnino pessimus auctor, palmam Plinio tribuit in epistolis. Symmachum si cui referre videbor, non pudebit, ut cuius et brevitas celebretur et rotunditas. Abesse rursus a Symmacho si cui credar, negabo mihi siccitatem placere. Longiores quaedam dicentur epistolae: tales Plato scripsit, Aristoteles, Thucydides, Cicero. Dicentur aliae contra nimis 25