OCR Output

10

15

20

25

30

35

Appendix 39.
[162]

animarum in Cripolcz, etc. eunti rerum suarum causa Trenczinium,
scriptum a Mathia Carthicio Novisoliensi, amoris ergo, anno 1586. die 10.
Ianuarii in Malaczka

Quo sugis? Aut quaenam haec animo sententia surgit?
Valeriane sacro non male note choro,

Ut consorte tori, coetu Christique relicto
Frigoribus inediis ingrediare viam?

Cernis ut excipiat pisces Hyperion aquosus?
Ut gelidum Bacchi munera frigus edat?

Respice, quam densum tacitarum vellus aquarum
Defluat in vultus, defluat inque sinus?

Aspice rorantem nasum barbamque rigentem
Frigore et in glaciem flumina versa nota,

Anne vides, venti terras ut turbine perflent,
Ut Boreas rigido mugiat ore ferox?

Te tamen oblitum flatus hiemisque rigorem,
Non prohibet duram carpere bruma viam.

Heu quid non cogit duris in rebus egestas?
Pervia quae nobis invia quaeque facit.

Scilicet est dulce et tucundum propria habere,
Ipsa ales nidos gaudet habere suos.

Commoda sed tua ne longo sermone moremur,
(Qui spectat fratris commoda, frater is est).

I, ducente Deo, faustus, Madere, viator,
Hoc duce felici sidere carpe viam.

Est cuicumque viae auxilium Deus ipse petitum
Is tanto felix auspice tanget iter,

Ergo viatorem, Christi te gratia inumbret,
Atque tuae praestet coepta secunda viae.

Sepserat utque viatorem iuvenem ales Olympi,
Sic quoque te circum castra locare velit.

Aeolus ingentis ventos premat obice molis,
Ne superinducant flamina frigus iners.

Sustineant orbes ferratos flumina tergo,
Suscipiatque citas orbita plana rotas.

Ad caelum duplices subnixo poplite palmas
Tendo, tuae poscens mollia fata viae.

Sic me iussit amor, sic nostri mutuus ardor,

401