OCR
Est opus ardentem frenis arcere iuventam, Nec sinere in mores luxuriare malos. [154] Hoc sic feceris, sicut iam te facturum vel fecisse credo, ego ipse, me abs te non mediocri affectum beneficio iudicabo, et pro hoc officio mea vicissim studia in te promptissima et paratissima semper constabunt. Pluribus ad te scripsissem, nisi promptitudo animi tui erga me et meos, mihi optime esset cognita. Dominum parentum tuum, bonum illum et pium senem (cui utinam nostra respublica multos habeat pares) meo nomine addictis simul meis officiis, officiosissime salutabis, quem ut Deus saturum dierum in aeternam patriam ad se transferat, ardentibus gemitibus oro, ubi omnes Deum sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus. Cum his feliciter vale. In Dubowicz, quinto Aprilis, anno Domini 1581. Martinus Hrabowski, alias Dolevina Trencziniensis tuus ex animo et sine simulatione. Appendix 33. [154] Echo gratulatoria in felix coniugii auspicium reverendi atque docti viri, domini Valeriani Mader. Authore Nicolao Mednienski fratre consobrino Euge maritalis quot erunt mihi commoda vitae Caelibe mutata? Grande levamen /Echo/: amen. Ergo faves, Echo, dic 0 resonabilis Echo: Qualiter haec dulcis vita fit? Oro: /Echo/ toro. 5 Es Dea, fortunatus ero sub iure iugali? Nam genus hoc vitae dulce fateris: /Echo/ eris. »Valeriane, novo Dorcae facieris amore, Constat amore torus, tu bene fide /Echo/ fide.” Aspice Dorotheam facie candente maritam! 10 Haec ego, dum moeret cor mihi, solor /Echo/ olor. Dornula cara mihi nunc his amplexibus adsis, Quisquis es, invidiam ferre caveto, /Echo/ veto. Haec, Echo, mecum sortem portabit eundem, Sive serenabit, sive tonabit, Echo, abit. 395