Est opus ardentem frenis arcere iuventam,
Nec sinere in mores luxuriare malos.
[154] Hoc sic feceris, sicut iam te facturum vel fecisse credo, ego ipse, me abs te
non mediocri affectum beneficio iudicabo, et pro hoc officio mea vicissim studia in
te promptissima et paratissima semper constabunt. Pluribus ad te scripsissem, nisi
promptitudo animi tui erga me et meos, mihi optime esset cognita. Dominum paren¬
tum tuum, bonum illum et pium senem (cui utinam nostra respublica multos habeat
pares) meo nomine addictis simul meis officiis, officiosissime salutabis, quem ut Deus
saturum dierum in aeternam patriam ad se transferat, ardentibus gemitibus oro, ubi
omnes Deum sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabi¬
mus. Cum his feliciter vale. In Dubowicz, quinto Aprilis, anno Domini 1581.
Martinus Hrabowski, alias Dolevina Trencziniensis tuus ex animo et sine simulatione.
Appendix 33.
[154]
Echo gratulatoria in felix coniugii auspicium reverendi atque docti viri, domini
Valeriani Mader. Authore Nicolao Mednienski fratre consobrino
Euge maritalis quot erunt mihi commoda vitae
Caelibe mutata? Grande levamen /Echo/: amen.
Ergo faves, Echo, dic 0 resonabilis Echo:
Qualiter haec dulcis vita fit? Oro: /Echo/ toro.
5 Es Dea, fortunatus ero sub iure iugali?
Nam genus hoc vitae dulce fateris: /Echo/ eris.
»Valeriane, novo Dorcae facieris amore,
Constat amore torus, tu bene fide /Echo/ fide.”
Aspice Dorotheam facie candente maritam!
10 Haec ego, dum moeret cor mihi, solor /Echo/ olor.
Dornula cara mihi nunc his amplexibus adsis,
Quisquis es, invidiam ferre caveto, /Echo/ veto.
Haec, Echo, mecum sortem portabit eundem,
Sive serenabit, sive tonabit, Echo, abit.