OCR
5 — Astme caelati non est penes aeris acervus, Nec mihi donorum copia magna domi est: Quid tibi si tenui properatum carmen avena? In fidae donem pignus amicitiae. Scilicet id faciam, nec enim dubitare necesse est, 10 Quin facias, haec sint qualiacumque boni, At rude quid quaerat carmen sibi, quaerere noli, Gratari cupio, Valeriane, tibi: Quod Deus ad sua te nuper vineta vocarit, Quorum cultorem te velit esse suum, 15 Ut sibi voce tua plantaria consita surgant, Quae sint in laudes officiosa suas, Nam Deus hac gaudet nosci ratione colique, Hoc et conservat fine ministerium. »Non contemnenda est igitur tibi gloria parta, 20 Cuius caelipotens utitur officio.” Hic tibi concedat sanas in corpore vires Et servum verbi te sinat esse diu. Successumque tuis, clemens, conatibus addat, Ut per te crescant caelica regna magis, 25 Ut fiant plures qui vivi, aut funera passi Perpetuo laudent nomen honore Dei. Hoc tibi depromptum fido de pectore votum Nuncupo, sis memor ut Valeriane mei. Appendix 21. [141] Conditiones boni pastoris ac ministri ecclesiae, ex divi Pauli apostoli epistola ad Timotheum priore capite tertio decerptae, et in gratiam clarissimi atgue piissimi viri, domini Valeriani Mader Trencziniensis initiandi sacris carmine Phalecio compraehensae. Authore Petro Barossio a Bellus, notario civitatis Trencziniensis fidelissimo Mores qui deceant pios ministros Id Paulus breviter docet beatus, Dicens: sit sine repraehensione, Quisquis Christe tuo praeest ovili, 5 Non vitam sibi caelibem furenter Proponat, sit at unius tori vir. tit. fidelissimo] Az eredeti fidelissimi alak a nyomtatvanyban kézzel javítva. 385