OCR Output

Appendix 19.
[139]

10

15

20

25

praepositi ecclesiae Wyheliensis christiani

Prae religuis positus Caspar pastoribus, ille
Haec tibi me iussit reddere verba metris:
Munia divini si vis ambire ministri,
Te volo sacratos, summere velle, gradus.
Teque velut par est ad munia tanta vocabo,
Vox hominis fiet, solius illa Dei.
Nil opus est alium te consultare magistrum,
Tu tibi quod sanum est consuluisse potes,
Est — fateor — fas velle suo parere magistro,
Saepe tamen curis lassus inepta monet.
Laude quod est aequum, vel honesto nomine dignum,
Id nisi vesano displicuisse nequit,
Ergo tuus genitor, quod ego, si suaserit illud,
Illius et monitis te iuvet ire meis.
Testibus his binis legatus habebere verus,
Si criticos, aptus, nos fore, reris, eris
Insuper, unanimi volet hoc ecclesia sensu,
Nuper in hac curis urbe dicata meis.
Cur igitur cupias plures asciscere testes
Nescio, sat binis, aut tribus esse scio,
Diversi diversa viri tibi sensa recludent,
Si diversa meis removebor, erunt.
Nunc docti iuvenes et idonea turba virorum
Munus ut his tradam, quod tibi trado, rogant,
Sed te prae reliquis nobis adiungere vellem
Hunc animum grata mente repende velim.

Appendix 20.
[140]

verbi divini confirmato, scripsit tertio Calendas Aprilis anno 1582

Valeriane mihi cum sis modo factus amicus,
Qui mihi non oculis ante videndus eras,

ure queas a me quoddam deposcere munus
Et signum quo te non simulanter amem,

384