Appendix 16.
[137]
Nicolaus Colacinus ad dominum Nicolaum Mader
Ergo tui genitor gnati lege credulus ista,
Valeriani quae Musa tenella dedit
Ipsius haec, studii fetum — teneris licet — esse,
Ipsa etiam faciet nostra cathedra fidem
Multa, sed haud atro sunt cuncta premenda lapillo,
Qui male non scripsit, nec bene scribet homo.
Sed ni quis coeptum studeat finire laborem,
Omne quod incepit sponte peribit opus.
Ergo age vir praestans, nati fac provehe coepta,
Praestabis veri sic patris efficium.
Tendite nubiferas mea pignora missa per Alpes
Atque vias, vagi, carpite, versus aquas,
Adiacet his Bamphi validis circumdata muris
Urbs, quae Beczkoviae nobile nomen habet,
Hic spargit iuvenis divini semina verbi,
Maderiusque vigil pascit ovile Dei.
Huc vos ire velim, vos hunc inquirere, magnum
Qui decus Aonii dicitur, estque chori
Aligeri, septem consurgunt Caesaris urbes,
Nobile quas iactat Pannonis ora decus.
Hic ubi turba gravi latitans sub pondere terrae,
Eruit artifici fulva metalla manu.
Hinc tibi Maderii, claro de sanguine creto,
In teneros adsunt verba coacta pedes.
Verba per aerios montes, huc nobile nomen
Missa salutatum, Valeriane, tuum:
Ecquid adhuc memori nostrum fers pectore nomen?
Excidit ex animo Briccius anne tuo?
Tempore perpetuo partos constanter amicos
Pectore Theseo nos coluisse decet.
Ipse prius paribus volitare per aera pennis
Grande pecus cernas, dulcis amice, bovem,