praeclare de te sentiunt ac loguuntur et ut in hoc studio pergas te hortantur, guibus et
ego meam, adiungo cohortationem. Negue autem tempus patitur negue tu a nobis id
[135] fortassis requiris, ut te ad divinissimum poeseos studium multis admonitionibus
et obtestationibus inflammemus. Magna esse te in expectatione cum apud omnes,
tum apud nos amicos tuos, non est nescius, cui ut respondeas, tibi annitendum et al¬
laborandum est. Ingenium ad omnia summa natum et prope divinum ac cum ad alias
omnes artes, tum potissimum ad hoc studium naturae quadam pronitate, propen¬
sum et inclinatum situ et rubigine obduci si patieris, rem sane omnibus detestandam
committes, sed bona spes est, te ea diligentia, qua coepisti haec studia continuatu¬
rum ad laudem sanctissimi nominis divini et emolumentum patriae tuae. Satis igitur
iam mihi factum fuerit, si te currentem breviter veluti quadam manuum complosione
concitavero. Quod autem scribis de rebus Colacinatis Phoenicis illius nostri, cona¬
tus videlicet ipsius pios in iuvandis bonis litteris, variis fortunae procellis expositos
esse, eumque duriter exerceri in humanitate hominum inhumanissimorum et a litteris
alientissimorum fateor mihi deesse verba quibus dolorem meum exprimam, quem
concipio ex hoc ipsius afflictissimo statu et ex hoc veluti fatali quodam incendio et
ruina bonarum litterarum et scholarum, quae cum maxime efflorescere debebant, hoc
exulceratissimo seculo, ingratitudine hominum, aut desertae ruinam minantur, aut
ita frigent, ut parum subsidii ab iis communi saluti expectandum sit. Nostrum autem
est qui in hanc molestissimam stationem, a Deo collocati [136] sumus, labescentibus
litteris succurrere et nutantes nostra industria fulcire, nec propter ingratitudinem ho¬
minum amusorum, honestum studium propagandae caelestis doctrinae et aliarum
liberalium artium deserere, sed quemadmodum hi quorum navis dubitans, haesitans,
circumspectans in immenso vehitur mari, nequaquam remittunt laborem, fracti sae¬
vitia tempestatum, sed remos maiore contentione agitant et a Deo petunt, ne ante in
ipso cursu obruantur, quam portum prospicere atque attingere possint: ita nos in his
asperitatibus temporum et difficultatibus rerum, non abiiciamus operam studiumque
docendi et discendi. Sed ex fontibus Israel, levationem dolorum nostrorum hauria¬
mus et eventum qualiscumque tandem futurus sit, Deo commendemus cursumque
nostrum urgeamus, sancta dicendo et sancta faciendo, sed haec fortassis pluribus,
quam oportuit. Quare quod reliquum est, te quam divitissime, salvum et florentem
valere cupio, utque squalori et maciei litterarum nostrarum parcas oro. Antidoron tibi
misissem versiculos aliquos, quos tamen nobis invitus dictavit Apollo, nisi festinus
vestrorum discessus ad describendum illos tempus mihi eripuisset. Ideoque et de statu
meo scribere iam non licet. Iterum vale, decimoquarto Octobris.