OCR Output

Qui sciat incautam frenis cohibere iuventam,
Ne forsan praeceps in scelus omne ruat.
25 Et cogat molles animos assuescere, honestis
Exemplis vitam condecoretque suam.
Talis cum tibi nunc, o Valeriane, magister,
Contigit, Aonium quo duce capis iter.

. “ya . woe . Thomas Faber et
Gratulor ex animo tibi, mi carissime fili, Georgius Radashinus,
30 Atque precor studiis prospera cuncta tuis. Bartphenses.

Ipse Deus tibi sit caelesti numine praesens,
Cursibus et tribuat vela secunda tuis.
Quod superest sacras — hortor — ne desere Musas
Linque, nec auricomi plectra sonora Dei.
35 „Perge sequi veterum vestigia clara virorum,
Perge nec a coepta dimoveare via!
Sic insigne feres nomen, sic gloria fontis
Pegasus alato quem pede fecit, eris.”
Dignus et existes patriis virtutibus, haeres
40 Ornabisque meam per tua facta domum.
Nunc age, plura tuae mittas mihi carmina Musae,
Carmina si mittes munera nate, feres.

Appendix 15.
[134]
Ioannes Pruno, Valeriano Mader

Salutem in eo qui est salus et redemptio nostra, quod tardius, quam tua vel mea
ferebat opinio. Valeriane carissime, ad litteras respondeam tuas, ne quaeso oblivioni
amicitiae nostrae, sed moli occupationum, quibus dici non potest quantopere desti¬
near, ascribas. Quanta enim impedimenta, quantae remorae, pene quolibet momento
offerant se nobis, qui in his umbraculis et in isto pulvere scholastico vivimus, tibi qui
eiusdem pulveris non parum devorasti, plus satis notum esse existimo. Itaque neque
animus scribendi, neque tabellariorum opportunitas, mihi defuit, imo vero et su¬
perfuit, sola temporis quo maxime destituimur, inopia, nos a scribendo retraxit. Sed
omissa longiore apologia ad rem ipsam, ne praeter rem plura quam oportet. Litterae
tuae duplici nomine nobis gratissimae atque exoptatissimae acciderunt: partim quod
carmine cultissimo et humanitatis, doctrinae, officii et benevolentiae plenissimo, fue¬
rint exornatae, partim vero quod nos de rebus Colacinatis, viri omni genere laudis
dignissimi cumulatissime plenissime et planissime edocuerunt. Legimus autem car¬
men tuum infrequentia multorum amicorum et digno cohonestavimus eulogio, qui et

25 animos] Az eredeti animus alak a nyomtatvanyban kézzel javitva.

380