Promptius est Gallum senibus guam dicere Gallam
80 A iuvenes, o, sed curva senecta potest.
Anne quod et senii vitium commune loquendi,
Pro Galla facile dicere Galle dedit.
Nonne vides, canum quoties adfaris amicum,
Quam depravatos cogat ab ore sonos.
85 Quam quoque non iustum moveat tibi saepe coachinum,
Dum tonat impressis manca susurra labris,
Quo magis hic medio perfusus frigore leti,
Pro Galla potuit dicere Galle, miser.
Haec igitur nostrae stabit sententia menti,
90 Dum me non contra fortior hostis eat.
Si tibi non vafro placet assentire sophismo
Impete, nos certe nulla movebit hiems.
Appendix 12.
[124]
Petrus Barossius
Cum titulis ornas aliorum busta piorum,
Id decet ut facias, Valeriane, patri.
Hoc pietas nati virtusque paterna requirit,
Exigit officium mutuus istud amor.
Appendix 13.
[131]
Epigramma in insignia reverendi et clarissimi viri, pietate, humanitate, doctrina
morumque gravitate ornatissimi domini Valeriani Mader, etc.
Harpyias alius, pardos, vel iactet echidnas
Terribiles rostro, dentibus, ungue, feras:
Solem atque alipedem, pura cum virgine, martem,
Pingis in insigni, Valeriane, tuo.
5 Virtutis fuerant prius haec monumenta paternae,
Sunt hodie meritis debita dona tuis.
Sol tibi Iustitia est Christus radiante coruscans,
Hoc sole illustri nil nocet umbra necis.
85 coacbinum] Értelmetlen szó, amellyel a metrum sem jön ki. Talán a cacbinnum torzult alakja. (Az ötletért
Petneházi Gábornak tartozom köszönettel.)