OCR
40 45 50 55 60 65 70 75 Quicquid agam neutrum certe sine crimine possum, Si pugno pereo, ast fallere turpe fidem. Alea iacta iacet, satius succumbere leto, Sobria quam fidei fallere pacta datae, Quo res cumque cadet, sum respondere paratus. Si bene non potui, sit voluisse satis! Dexter ades, Paean, nostrae tutela Thaliae, Dirige scribentis docta virago manum. Incipiam, duplicem referunt tua carmina Gallum, Alter Gallus homo, Gallus et alter avis. Gallus ut alter homo, morientis in aede manebat: Mansit in hac ipsa, sic quoque Gallus avis. Ambigua quaeris quem voce notaverit ille, Dicendo Gallum suscipe Batte meum. Gallum, quo non est mihi carior ulla supellex, Hunc quaeso resequi, Batte, favore velis. Ardua res, dubia trahor in contraria mente, Haec tamen ut vero pars magis apta placet? Scilicet hunc nec avem, nec servum nomine Gallum, Sed potius Gallam voce notasse senem. In plano res est, nam quilibet illa libenter Tuta cupit, quorum flagrat amore magis. Quilibet et rursum sibi deligit illud amandum, Quod mage delectans commoda plura parit, Tam certe nostrum Gallus non alter et alter, Sic delectavit quam bona Galla senem. Dulcior hac etenim non dicitur esse voluptas, Quae venit in dulci iure petita toro. Nec, si vera ferunt, amor est vehementior ullus, Quam qui de dulci Cypridos igne micat. Nec minus agricolae nostro fuit utilis illa, Duxit ab hac vitam Gallus uterque suam, Haec peperit Gallum nutriitque haec semine Gallum. Huius erat Gallus, Gallus et huius erat, Nil igitur Galla, nil Galla suavius ipsa, Hanc igitur Batto credidit ille suo. Cur dicis Gallum Gallae pro nomine dixit? Cur falso falsos protulit ore sonos? Accipe, nil Galla differt a nomine Galli, Saepe ego cum Gallam de noto Gallo loquor, 377