OCR
[131] Libellus adoptivus. Hoc est: amicorum scripta, quae, sicut liberi adoptivi amantur, ita amore omnium bonorum sunt digna. App. 13-43. Appendices Appendix1. [A6 ] Ioannes Philomates in insignia Valeriani Mader Arma tibi sol sunt pulchra cum virgine, martes Conveniunt rebus saepius arma suis. Nam fulgens radiis circumdata solis imago Candidius reliquis inter ut astra micat, 5 Sic micet ut virtus tua, Valeriane, labores Prae reliquis, aetas quos facit esse pares? Et ceu virgineus iuvenes ad se allicit ardor, Dum rapido fibras igne Cupido coquit. Virginei sic alliciat te gloria coetus 10 Nomen ab Aonio qui bene fonte gerit, Et veluti martes magnatibus, omnia praeter, Bruta magis cordi scilicet esse solet, Sic quoque doctrina placeas magnatibus, ut tu Des operam quovis, Valeriane, modo. Appendix 2. [A6 ] Vel sic Artibus ingenuis, quorum dulcedine, dura Pectora mollescunt, doctus Apollo praeest. Virgo dein Pallas belli moderatur habenas, Et belli varias haec facit esse vices. 5 Martes agricolis curae est, ut vendere captum 4 Candidius] Az eredeti candidus alak a nyomtatvänyban kézzel javitva. 8 rapido] Az eredeti rabido alak a nyomtatvanyban kézzel javitva. 12 cordi] Az eredeti corde alak a nyomtatvanyban kézzel javítva. 369