OCR Output

[131]
Libellus adoptivus.
Hoc est: amicorum scripta, quae, sicut liberi adoptivi amantur, ita amore
omnium bonorum sunt digna.

App. 13-43.
Appendices

Appendix1.
[A6 ]

Ioannes Philomates in insignia Valeriani Mader

Arma tibi sol sunt pulchra cum virgine, martes
Conveniunt rebus saepius arma suis.
Nam fulgens radiis circumdata solis imago
Candidius reliquis inter ut astra micat,
5 Sic micet ut virtus tua, Valeriane, labores
Prae reliquis, aetas quos facit esse pares?
Et ceu virgineus iuvenes ad se allicit ardor,
Dum rapido fibras igne Cupido coquit.
Virginei sic alliciat te gloria coetus
10 Nomen ab Aonio qui bene fonte gerit,
Et veluti martes magnatibus, omnia praeter,
Bruta magis cordi scilicet esse solet,
Sic quoque doctrina placeas magnatibus, ut tu
Des operam quovis, Valeriane, modo.

Appendix 2.
[A6 ]
Vel sic

Artibus ingenuis, quorum dulcedine, dura
Pectora mollescunt, doctus Apollo praeest.
Virgo dein Pallas belli moderatur habenas,
Et belli varias haec facit esse vices.
5 Martes agricolis curae est, ut vendere captum

4 Candidius] Az eredeti candidus alak a nyomtatvänyban kézzel javitva.
8 rapido] Az eredeti rabido alak a nyomtatvanyban kézzel javitva.
12 cordi] Az eredeti corde alak a nyomtatvanyban kézzel javítva.

369