Mortua cur titulis signantur corpora scriptis
Vatibus incumbit quae pia cura sacris,
Ne cum corporibus moriatur nomen honestum,
Nomen enim vivax, Musa perenne dabit.
Corpora putrescunt, animae post fata quiescunt,
In terris hominum gloria fine caret.
Posteritas quam sera sequi virtute parentum,
Debet et in vivis ad decus omne trahi.
Femina sic tumba quae condidit ossa sub ista
Digna per hos elegos quae celebretur erat.
Barbara matronis nomen commune gerebat,
Moribus haud sed erat praedita barbaricis.
Quamvis egregio de sanguine nata parentum,
Aucta tamen propriis dotibus illa fuit.
Casta, pudica, domus custos, pietatis amatrix,
Fida, sui constans atque in amore viri.
Quo viduata suos caelebs traduxerat annos,
Sic cupiens Domino nempe placere Deo.
Id quod Tarsensis testatur epistola Pauli
Nempe Corinthiacis quam dedit ille viris,
Nupta suo tantum vult complacuisse marito
Quae vidua est Domino si placet illa sat est,
Coniuge femineam caroque superstite prolem
Edidit et matris munere functa piae est.
Nam sibi concessam divino munere natam
Moribus et monitis imbuit ipsa piis.
Imbuit et nuptam Martino tradidit illam
Racocio, quem nunc maesta relicta gemit,
Qui vir in Aonia magnus fuit arte, poetas
Laurigeros inter qui numeratus erat.
Hunc nisi Musa satis laudasset docta colesci,
Nostra etiam ferret laude Thalia pari.
Tanto filiolam coniunxit viva marito,
Qui quoque correptus morte tremente iacet.
Sic sequimur caros ad caeli gaudia amicos,
Omnibus est nobis haec adeunda via.