OCR Output

20

25

30

10

15

»Donec fata volunt vitam tibi pharmaca praestant,
Illa nihil prosunt hora ubi mortis adest:

Mors nihil est dulcis vitam nisi ianua ad illam,
Gaudia quae numquam deperitura feret.”

Dum vixi, variis angebar pectore curis,
Optata tandem pace quiete fruor.

Aetati levis est mors, sed crux vita senili:
»Grata quies homini mors solet esse seni.”

Et natura mihi canos produxerat annos,
Et mihi difficilis pigra senecta fuit.

„Ante oculos senibus mors omni tempore oberrat,
Ante videtur quae mors minus illa nocet,

A tergo iuvenes praeter spem corripit atque
Insperata magis laedere tela solent.

Quisquis es in Christo vitam tibi pone, viator,
Qui Christo vivit morte perire nequit.”

70.
[119]
Epicedion in obitum Georgii Cabat, civis Trencziniensis praestantissimi
atque gravissimi

Ut rosa purpurei quae floret tempore veris,
Cultori referens commoda grata suo.
Post ubi candidulos conspersit sanguine flores,
In terram fato praecipitante cadit.
Sic peragens aevi melioris tempora, ponit
Ut rosa maturo tempore corpus humo.
Qui fuerat nostrae flos urbis splendidus, atque
Inter honoratos gloria magna viros.
Ingenii propter virtutes gessit habenas
Urbis et est functus iudicis officio.
Omnibus in rebus gravis et pius esse studebat,
Huic pupillorum maxima cura fuit.
Semper enim leti memor istaec verba sonabat:
Causa relictorum cum peragenda fuit.
lustitiam miseris par est deferre relictis,
Post obitum fiet nostra relicta domus:
Sciverat hic vitae quod sit brevis hora caducae,

360