OCR
15 20 10 15 20 Parva licet res sit non feret illa moram. Difficile est alba quemquam caruisse papyro, Qui cupit Aonio rite praeesse gregi. Miles habet veluti vacuum cognomen inermis, Absque suo velut est nullus arator agro, Copia chartarum sic plurima convenit, ut sit Huic animi qui vult scribere sensa sui. Ergo ego quo patria non possum sede potiri, Te precor his supplex, vir peramande, metris. Candida rura mihi praesentes mitte per istos, Quae niger inficiat candida rura color. Officiis gratus pro talibus esse studebo, Teque iterum studiis demeruisse meis. 59. [107] et pios viros Salve longinquis doctrina cognite terris Et patris et patriae gloria magna tuae. Care Deo doctisque viris, dilecte loannes, Germanique mihi fratris amande loco. Tuque adeo consors studiorum, Paule, meorum Lanigeram superans pectore mitis ovem. Ambo praestantes virtutibus, artibus ambo Eximiis culti, moribus ambo pares. Laudibus o dignis matrem super astra vehendam, Talia quae genuit lumina clara duo. Rara solet similes mater producere natos, Ut fiant culti moribus ambo bonis, Sed plerumque bonus si sit contingat ut unus, Alterius mores degener ardor habet. Eva velut primo gignit duo pignora patri Legitimo quamvis pignora nata toro. Quorum primus Abel matrique patrique placebat, Quo caruit natu maior amore Cain. Sic permixta bonis mala sunt et tristia laetis, Cuncta per alternas dat Deus ipse vices. At vos unanimes, doctissima pectora fratres, Quae peperit tantum gaudia mater habet. 350