OCR Output

50

55

60

65

10

I nunc et studium virgo contemnito nostrum
Et tibi mechanicum guaere superba virum.
Frigidus autumnus moneat te dicis at illium
Atgue seguens cano vertice tristis hiems,
Et naturali recrees quo membra calore
Igneus uxorem ducere cogat amor.
Indidit hos ignes casti Deus author amoris?
Omnibus atque hominum nascitur inde genus.
Coniugii vitam quare sectabor honestam,
Quam primum grata commoditate fruar.
Nam quia curarum distentus mole premebar
Hactenus, officii quas grave pondus habet,
Persensi nullum Cytherei vulnus amoris,
Quod nisi quae placeat tollere virgo potest.
Caetera praesenti coram sermone loquemur
Cum veniam cari cernere tecta patris.
Vosque — adeo multum carissima turba — sodales
Saepe sonat quorum nomen in ore meo.

51.
[93]
Nutheticorum Phocillidis carminum, aliquot versio acta Patakini et
publice recitata

Musa Phocillidis haec Graio dictaverat ore,
Quae nunc Romanis carmina pando metris.
Hinc breviter Sophiae moralis dogmata disces
Hinc poterit vitam quisque docere suam.
Ne Cypriae cupidis tua pollue corpora furtis,
Turpe Sodomorum neve operere scelus.
Fraus absit, circumvenias non arte dolosa.
Alterius madeat sanguine dextra cave.
Divitias iusta quaeras ratione, nec ullis
Utere quae non sunt parta labore tuo.
Non aliena tuis assciscere commoda rebus,
Sed sortem forti pectore ferre velis.
Quandoquidem fures mendacibus aequi parantur,
Omnia de lingua verba probata fluant.

340