Et pater ipse meus, tibi gui bona cuncta precatur,
Hanc relegens dixit talia verba mihi:
Sic obsignavit lato sua scripta sigillo,
Ut putet haec magni, gui videt, esse ducis.
Ista tibi volui subito responsa referre
Gratia nam scripto guod mora tardat abest,
Caetera praesenti coram sermone loguemur,
Cum veniens nostrae cernere tecta scholae,
Cum venies sacra coniugii celebrare sororis,
Exemplo ornavit guae Deus ipse suo.
Non execrandas sed enim ducendo choreas,
Ut male gui discunt, Biblia sacra, docent
Tunc te si venies hilari carissime vultu,
Conspiciam, mentis signague grata dabo.
Pocula si pleno non gutture multa bibemus,
Si non oppiparis te recreabo cibis.
Sed iucunda piis de rebus verba loquemur,
Miscentes levibus seria quaeque iocis,
Harmonicis etiam te delectabo figuris
Quae sunt laetitiae maxima causa meae.
Sic alternatim cantando multa, bibemus
Pauca, sed e longis fortia musta locis.
Quod superest longos tibi det Deus optimus annos,
Ut patriae referas commoda grata tuae.
50.
[93]
Iocus ad dominum Georgium Conradi
Me quia festivo cunctantem Marte lacessis,
Carmine proque tuo carmen habere cupis,
Quamvis vatidici desit mihi vena liquoris,
Qui fuit et quondam deperit ille vigor,
Ne tamen assuetos desuescam fingere versus
Quaestio responsum tale iocosa ferat:
Unica demta viro cum sit tantummodo costa
Unde creata fuit pulchra virago viro,
Mirum cur plures possimus amare puellas?
39 qui] Az eredeti guae alak a nyomtatvanyban kézzel javitva.
44 Gratia nam scripto quod mora tardat abest] Ov. Pont. 3, 4, 52.