OCR
10 15 20 25 30 Ipsius hic guoties mentio facta fuit. Nam nostros celebri complevit nomine fines, Omnis ut hunc populi coetus in ore ferat, Talibus instillans hominum rumoribus aures (Eius ut adventus cognita fama fuit), Cui secreta solet magnus committere praesul, Consilia et sentit quo relevatus opem. Zaluzki patrias ascendere fertur in oras, Zaluzki propria nobilitate potens. Huic non causa fuit tantum repetisse penates Adventus quamvis haec quoque causa fuit, Vicinam sed enim quo curet Trenczinio arcem, Scilicet oeconomo quae caret orba suo, Hic quoque dum nostras rumor pervenit ad aures, Nuntia mire animo grata fuere meo. Nam quis non tanto complaudat amicus amico, Quo maior non est sanguinitate mihi, Scilicet eximio superasti solus honore In nostra quotquot sanguinitate manent. Attamen obscuros non est fas temnere amicos, Ipsorum ex alto donaque despicere. Divitiis qui sunt amplis opibusque beati, Hi tibi ceu par est splendida dona ferant Non ego cum maius, dignum te, munus habebam, En tibi divitias, carmina mitto meas. Carmina quae gratae testantur gaudia mentis Multaque sincero pectore fausta favent. „Qui non multa potest aliis praestare, precetur Praestet ut omnipotens, qui regit astra, Deus.” 43. [81] arcis Beczko, patronum suum Vivifico Dominus qui providet omnia nutu Et dapibus pascit cuncta creata suis. Prae reliquis cura genus hoc mortale paterna, 328