Praeceptor similis, te redeunte dabit,
Qui decus hac summum et nomen sibi laude paravit,
Discipulos quod amet ceu pater ipse bonos.
Nec pater affectu durus sua pignora tanto
Diligit, et natam non ita mater amat.
Quanto prosequeris, praeceptor amande, favore,
Qui praebent aures iussibus usque tuis.
Hi sunt maiori vigilantes parte ministri,
Quique iuventuti voce praeesse student. nn
Propria descriptio
Quae Bergere tua celebrabis gaudia mente? boni viri, nam vere est
Quae nova laetitiae munera, Petre, dabis, hospitalis.
Cum tua quem leto servabant tecta propinquum,
Consistet faciem salvus is ante tuam?
Dulcia facturus proprio es convivia more,
Optatus fesso portus et hospes eris,
Quid quoque Cubinius proavorum sanguine clarus , Christophorus Cubinius
Ingenio clarus, carmine clarus aget. inion fe ar
Qui tibi fraternum testatus corde favorem est, domini Emerici Forgacz
Duriter adversa sorte ubi pressus eras, “ Gimes, equitis aurati,
Istud amicitiae sanctum et venerabile foedus
Indicium verae nobilitatis habet.
Quid dicam reliquos reverendos ordine patres?
Auspicio haec quorum munia tanta subis,
Nomina qui partim nobis incognita gestant,
Versibus his partim non bene iuncta sonant,
Hi te iucundis mulcebunt vocibus omnes,
Cum tua conspicient vultibus ora suis.
Utere concessis felici sidere donis,
Et reliquum a nobis perfice sospes iter.
Utere — spes superest — Spartam quam nactus es orna,
‘Tu tua fac, praesens caetera Christus aget.
reverendissimi domini Stephani Radecii, locumtenentis sacrae caesareae
regiaeque maiestatis in Hungaria
Iamne tot optatus votis venisse loannes
Fertur, in hac aliquam qui trahat urbe moram.
His ego quem toties oculis spectare volebam,