OCR
50 55 60 65 70 75 80 Unde refers clarum guod propter nomen eundem , Claudiopolis. Toannes Lascovius vir Claudia percupiat sceptra levare scholae. eloquentissimus, iam Claudia Lascovio gaudens populosa magistro, Transsylvanici vaivodae Ingenio cuius maius habere nequit. rater Ampla quidem vestris non fallor civibus est res Attalicas superant sed bona mentis opes. Haec duo quapropter si congrederentur in unum Lumina, res felix publica nonne foret? Ne tamen ulla tuam spes mentem fallat inanis De praeceptoris sic quoque rebus habe. Ipsius iste scopus, studium, iucunda voluptas, Aonium propria quo iuvet arte chorum, Pondera curarum non hic perferre recusat. Non hunc longinquum carpere taedet iter, Nec calcare nives piget aeriosque per Alpes, Plena latrociniis scandere quaeque loca. Sed thalami consors, sed dulcia pignora lecti Hunc procul a patriis sedibus ire vetant. „Adde quod exactum par est ut compleat annum, Quippe datam credit fallere turpe fidem:” Denique non ficto cum complectatur amore A duce Musarum Pieridumque choro. Quo sacra per populos hunc numina sponte vocarunt, Constituit cupida vivere pace diu. Aetherea donec miseratus ab arce creator, Ut patriae possit voce praeesse, dabit. Hanc utinam dextro Tithonia sidere coniunx, Felicem nobis proferat orta diem. Hic ego nil dubito quam primum certior esses Quin tua conspicerem vultibus ora meis. Si te maioris natu reverentia fratris, Si pietas, matris denique tangit amor. Et praeceptoris trahit inclita fama fidelis, Huc ades, haec studiis elige tecta tuis; Nosse cupis rutili stellas et sidera caeli, Huc ades, hic habitat caelifer alter Atlas, Hebraeae neu te capiant oblivia linguae, 300